Ludificatio Kalendarum Aprilium
[1]
est quotannis
Kalendis Aprilibus
. Est dies
iocorum
. Alius alio
falsis
seu vanis mandatis seu negotiis illudet. In
societate mercantili
exempli gratia collegae dicitur: "Nonne audivisti? Hodie prima
hora
post meridiem conventus omnium in atrio erit!" Sed certe hoc prorsus inventum est et collega credulus in cassum in atrium it.
In diurnariis Kalendarum Aprilium editis sunt nuntia ficta quibus lectores vel lectrices credulae ludibrio habentur.
Originem moris nescimus. Forsitan in
antiquitate Romana
Kalendis Aprilibus dies feria
Veneri deae
dedicata fuit, qua die mores nostrae aetatis orti sint.
[2]
In
Hispania
et
America Latina
eiusmodi mores Kalendis Aprilibus non habentur sed
die Sanctorum Innocentium
(i. e. 28 Decembris).