Franciscus II
(natus
Florentiae
die
12 Februarii
1768
; mortuus
Vindobonae
die
2 Martii
1835
) fuit ultimus
Romanorum Imperator
. Anno
1806
Napoleo Bonaparte
Franciscum coegit ut imperium abdicaret, quod finis
Imperii Romani Sacri
fuit. Postea Franciscus mansit usque ad mortem imperator
Austriae
nomine
Francisci I Austriae
. Appellatur et imperator temporis
Biedermeier
.
Franciscus primo
Florentiae
et inde ab anno 1784 avunculo imperatore Iosepho moderante
Vindobonae
educatus est. Anno 1788 ei comes fuit in bello contra
Turcas
atque anno 1789 praefecto militari
Ioanne Ludovico Alexandro de Laudon
disponente ipse exercitum ducere temptavit. Inter diem 18 Februarii et diem 12 Martii 1790 ad tempus Austriaco statui praefuit usque patris adventum e
Tuscia
, namque imperator
Iosephus II
mortuus erat. Cum pater
Leopoldus II
Kalendis Martiis 1792 animam efflavisset, Franciscus die 14 Iulii imperator coronatus est.
Ob unionem contra
Franciam
cum
Borussia
mensis Februarii 1792 bellum indictum est, quod ne pace Borussico-Francogallica quidem - id contigit mense Aprili 1795 - terminatum est. Copiis Francogallorum in Italia bene procedentibus Franciscus in
Pace Campi Formii
Mediolanum
atque
Nederlandiam
tradidit Venetiis
Histria
Dalmatia
receptis. Anno 1799 una cum
Russia
et
Anglia
in Francogallos pugnatum est usque amissionem territorii Italici amplissimi post cladem ad Marengo apud
Alexandriam Statiellorum
. Pace ad
Lunae Villam
die 9 Februarii 1801 facta Franciscus denuo multa concedere coactus est. Mediatione ad irritum ducta anno 1805 cum Russia,
Suecia
et Anglia
Bellum tertium Coalitionum
contra
Napoleonem Bonaparte
decretum est: sed clade
Ulmae
atque
Pugna apud Slaucoviam
Austriacis
Pax Posoniensis
imposita est, ubi amissae sunt inter alias regiones
Tirolis
Venetiaeque
.
Cum Franciscus iam die 14 Augusti 1804 titulum imperatoris Austriaci accepisset
Confoederatio Rhenana
creata coronam Sacri Imperii Romani die 6 Augusti 1806 deposuit. Neutri favens quando Borussia Russiaque annis inter 1806 et 1807 in perfidos Francogallos pugnabant, in sic dicto Quarto bello Coalitionum in
Pugna ad Wagram
victus est. Tunc imperator vere multa amisit quod attinet non modo ad territoria (e.g.
Illyriam
) sed etiam ad incolarum numerum. Francisco Napoleo odio maximo fuit quamquam Kalendis Aprilibus 1810 filia
Maria-Ludovica de Habsburgo
imperatori Francogallorum nupsit.
Colloquiis
Dresdae
habitis mense Maio 1812 una cum Napoleone contra Russiam profectus est; cum eventus magis magisque infelices essent, exercitus Austriacus stetit et die 12 Augusti 1813 unionem contra Franciam iniit. Die 30 Maii 1814 post
Pacem Primam Lutetiae
Austriae redditae sunt areae permultae.
Inde ab anno 1815 Francisco regente pax vix perturbata fuit
Langobardia
salva ubi anno 1821 seditio orta erat. Quoad politicam internam instituta pristina plerumque intacta manserunt; tamen leges poenarum anno 1804 atque leges civiles anno 1810 mutatae sunt. Etiam administratio rerum in iustitia criminalibusque aliter disposita est. Mensura terrarum iam anno 1792 confecta civibus vectigalia nova ex anno 1817 imposuit. Ceterum libertates subiectorum refrenebantur et constitutione cives fraudabantur. Francisco animus neque liberalis neque grandis fuit quamvis velut patriarcha benignus a multis magni aestimaretur.
Franciscus imperator quater mulieres in matrimonium duxit: anno 1788 Elisabeth Gulielmam Virtembergensem, anno 1790 Mariam Theresam Sicilianam, anno 1808 Mariam Ludovicam Beatricem
Mutinensem
et anno 1816 Carolinam Augustam Bavaricam. Commercium epistulare lingua Francogalica cum fratre Leopoldo et sorore Catharina cultum edidit Lipsiae anno 1874 dominus Beer. Monumenta prima in Francisci honorem erecta sunt Vindobonae,
Pragae
,
Graecii
et
Thermis Francisci
in
Sudetia
.
- Heinrich Drimmel:
Kaiser Franz. Ein Wiener ubersteht Napoleon
, Amalthea, Vindobonae/Monaci 1981,
ISBN 3-85002-141-6
- Heinrich Drimmel:
Franz von Osterreich. Kaiser des Biedermeier
, Amalthea, Vindobonae/Monaci, 1982,
ISBN 3-85002-165-3
- Hugo Hantsch:
Franz II.
In:
Neue Deutsche Biographie
(NDB). Band 5, Duncker & Humblot, Berlin 1961, S. 358?361 (
Digitalisat
).
- Thomas Huber-Frischeis, Nina Knieling, Rainer Valenta:
Die Privatbibliothek Kaiser Franz I. von Osterreich 1784?1835. Bibliotheks- und Kulturgeschichte einer furstlichen Sammlung zwischen Aufklarung und Vormarz.
Bohlau, Vindobonae 2015,
ISBN 978-3-205-79672-5
(
PDF
).
- Thomas Kuster:
Das italienische Reisetagebuch Kaiser Franz’ I. von Osterreich aus dem Jahre 1819.
Eine kritische Edition, Aeniponte 2004
- Thomas Kuster:
Die Italienreise Kaiser Franz I. von Osterreich 1819.
In:
Romische Historische Mitteilungen.
Bd. 46, Romae/Vindobonae 2004, p. 305?334.