Franciscus Fillon

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Franciscus Fillon
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Fillon: imago
Franciscus Fillon: imago
Franciscus Fillon: subscriptio
Franciscus Fillon: subscriptio
Nativitas : 4 Martii 1954 ; Cenomanum
Patria : Francia

Familia

Genitores : ; Anne Fillon
Coniunx : Penelope Fillon

Franciscus , vulgo Francois Fillon , Cenomani natus die 4 Martii 1954 , est vir publicus Francicus . Fuit a die 17 Maii 2007 usque ad 10 Maii 2012 primus minister Franciae .

Vita [ recensere | fontem recensere ]

Iosephus Daul (ad sinistram), Alanus Lamassoure , Franciscus Fillon, Vilfridus Martens ad congressum factionis populorum Europaeorum anno 2008 colloquentes

Franciscus Fillon est filius historicae Hannae Fillon et tabellarii Michaelis Fillon . Alumnus est universitatum Cenomanensis et Parisiensis V . Annis 1981 - 1993 et 1997 - 2002 legatus ad Conventum Nationalem atque annis 2005 - 2007 senator Franciae fuit. Minister meruit eruditionis superioris 1993-1995, informaticae et cursus publici 1995-1997, rerum socialium et laboris 2002-2004, atque eruditionis 2004-2005. Anno 2007 iterum legatus electus est, sed statim praeses ministrorum promotus. Quod magistratum ad diem 15 Maii 2012 duxit, cum Franciscus Hollande novus praeses rei publicae Ioannem Marcum Ayrault eius successorem nominavit. Fillon anno 2016 officium praesidis petivit.

Bibliographia [ recensere | fontem recensere ]

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]

Lexica biographica:  ? Gran Enciclopedia Catalana  ? Store norske leksikon
Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Fillon spectant.
Ministri principales rectionum Francicarum Francisci Fillon 2007?2012 (praeside Nicolao Sarkozy )