Exsilium
, sive
exilium
, est "privatio soli
patrii
sive ultro subeatur ad
poenam
vitandam, vel mutandae
sedis
gratia; sive
lege
et
damnatione
inferatur."
[1]
Marcianus
iuris consultus scripsit exsilium triplicem esse: "aut certorum locorum interdictio, aut lata fuga, ut omnium locorum interdicatur praeter certum locum, aut
insulae
vinculum
, id est relegatio in insulam."
[2]
Exul
est, cui exsilium tolerandum est.
De exsilio voluntario subito, id est de potestate data poenae, etiam capitalis, fuga vitandae,
Cicero
in oratione
Pro Caecina
haec dixit:
Exsilium enim non
supplicium
est, sed
perfugium
portus
que supplici. Nam quia volunt poenam aliquam subterfugere aut
calamitatem
, eo solum vertunt, hoc est sedem ac locum mutant. Itaque nulla in lege nostra reperietur, ut apud ceteras civitates,
maleficium
ullum exsilio esse
multatum
; sed cum homines vincula,
neces
ignominias
que vitant, quae sunt legibus constitutae, confugiunt quasi ad
aram
in exsilium. Qui si in civitate legis vim subire vellent, non prius
civitatem
quam vitam amitterent; quia nolunt, non adimitur eis civitas, sed ab eis relinquitur atque deponitur. Nam, cum ex nostro iure duarum civitatum nemo esse possit, tum amittitur haec civitas denique, cum is qui profugit receptus est in exsilium, hoc est in aliam civitatem.
[3]
Temporibus veteribus
exulibus tellus ultima
Tibur
erat
, ut apud
Ovidium
poetam
[4]
legimus.
Imperatorum
autem temporibus poena exsilii aucta est interdictione aquae ignisque cum ademptione rerum familiarium et iuris civitatis. Exsilium lenius
relegatio
, gravius
deportatio
fuit. Iniussu in patriam reversi supplicio affecti sunt.
Nexus interni
- J.-M. Claassen,
Displaced persons : the literature of exile from Cicero to Boethius
, London : Duckworth, 1999
- Michele Ducos, 'De l’exil a la domus : les problemes de droit lies a l’exil de Ciceron',
Interferences
2015(8)
Hic legere potes
- L'exil au miroir de la Correspondance de Ciceron
, Interferences 2015(8)
Hic legere potes
- Ernst Ludwig Grasmuck ,
Exilium : Untersuchungen zur Verbannung in der Antike
, Paderborn, 1978
- Gordon P. Kelly,
A history of exile in the Roman republic
, Cambridge, 2006.