Doc McStuffins
est series
televisica
animata
Civitatum Foederatarum Americae
Hiberniae
que diffusa ab anno 2012 in
Canale Disney
. Primae partes ab
Dottie "Doc" McStuffins
aguntur (quod Latine fere verti possit "Doctula Tomenti Filia"), simulacrum puellae sex vel septem annos natae. Doctulam filiam
medicae
esse ipsamque medicinae studere velle;
stethoscopium
magicum
possidere quo res oblectamenti pueriles ad vitam vocari possint. In
horto
parentum suorum
casam
habere ubi vitia (quae morbos appellet) illarum rerum curet.
Series valde prosperans in terris numerosis diffunditur et imprimis ob tractatione
stereotypiarum
laudata est. Ita Doctulam
Afroamericanam
esse fingitur (ac scilicet etiam parentes);
[1]
patrem opera domestica curare. Duae
lesbianae
matrimonio
iunctae semel in fabula effinguntur.
[2]