Demetrius Bulgares
(Graece:
Δημ?τριο? Βο?λγαρη?
, natus
20 Decembris
1802
in insula
Hydra
, mortuus
10 Ianuarii
1878
Athenarum
) miles ac politicorum peritus
Graecus
erat.
Inter
Bellum rerum novarum Graecum
ab anno
1821
contra
Imperium Ottomanicum
miles classicus certavit. Ab anno
1827
legatus ad Parlamentum Graecum erat. Inimicus fuit acerrimus
Ioannis Capodistrias
praesidis ministrorum ad usque eius mortem anno
1831
. Anno
1843
senator, ab anno
1847
administer classis in collegio ministrorum
Citsi Tzauelas
erat. Die
11 Octobris
1855
a
Othone
rege primo
Primus
minister factus est. Hoc officio ad diem
25 Novembris
1857
fungebatur. Fuit inter eos, qui Othonem anno
1862
e regno pepulerunt et iterum Primus minister factus est (
23 Octobris
1862
-
21 Februarii
1863
). Insequentibus annis saepe praeses ministrorum erat:
Cum ultimo tempore Primus Minister erat
Charilaus Tricupes
litteras ad regem
Georgium II
dedit, quibus Bulgares corruptionis accusabatur: Dimissus est et Tricupes eius successor nominatus est.