Aribertus Reimann
Nativitas
:
4 Martii 1936
;
Berolinum
Obitus
:
13 Martii 2024
;
Berolinum
Patria
:
Germania
Familia
Genitores
:
Wolfgang Reimann
;
Aribertus
, vulgo
Aribert
Reimann
(natus
4 Martii
1936
Berolini
; mortuus
13 Martii
2024
), fuit
compositor
et
clavilista
et
musicae
peritus
Germanicus
.
Wolfgangus Reimann, pater et musicae
ecclesiasticae
artifex, Irmgarda Ruhle mater cantatrix fuit. Aribertus testimonio maturitatis accepto musicae se dedit. Munere correpetitoris ad
Stadtische Oper Berlin
?
functus est. Eo tempore etiam studiis rei musicae primo
Berolini
, ab anno
1958
Vindobonae
incubuit. Quibus finitis clavilista in publicum prodiit. Tum Berolini ad Hochschule der Kunste magisterium de
carminibus
quae eodem tempore erant (
Theodisce
Zeitgenossisches Lied
) suscepit.
Cum carmina ad
clavile
cantanda admodum
puer
decem annorum composuisset, tum etiam annis sequentibus ab illis inceptis non aberrans voci humanae maxime deditus eiusmodi operibus multis et praeclaris innotuit. Porro cooperatione
?
cum
Gunthero Grass
poeta
factus est. Nam et carmen eius "Marz" inscriptum anno
1965
modulis affecit, et ad libellos eius "Stoffreste" et "Die Vogelscheuchen" annis
1959
resp.
?
1970
ballationes
composuit.
Permultas compositiones variorum generum instrumentis aut vocibus comitante orchestra vel clavili exsequendas in publicum edidit. Aliae maximo apparatu perficiendae sunt, velut
operae
grandes, aliae minimo e.g. soli cantatori aut cantatrici comitante clavili. Plerisque autem earum ad textus factis celebrium poetarum?
Celan
,
Euripidis
,
Goethii
,
Grillparzeri
,
Holderlini
,
Joyce
,
Kafkae
,
Lorcae
,
Schilleri
,
Shakesperii
,
Strindberg
?communes sunt gravitas quaedam dignitasque, sed etiam difficultas haud mediocris cantandi et ludendi.
Propter opera sua Reimann multis honoribus et praemiis dignatus est numeraturque in huius aetatis compositoribus maximi momenti.