한국   대만   중국   일본 
Zika virus - Vicipaedia Jump to content

Zika virus

E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Micrographema electronicum viri Zikani. Particulae virales sunt 40 nanometra per diametrum , involucro externo internoque nucleo denso. Fons: Centers for Disease Control and Prevention

Familia : Flaviviridae  
Genus : Flavivirus  
Species : Zika virus  
   

Zika virus est virus generis Flaviviri familiae Flaviviridarum , quod per culicidas generis Aedis interdiu volantes, praecipue specierum Aedis aegypti et Aedis albopicti , transmittitur. Nomen ex silva Zika in Uganda venit, ubi virus primum detectum est anno 1947 . [1]

Contagio , febris Zika appellanda, [2] saepe indicia nulla vel mitia exhibens, ex annis 1950 , intra angustam zonam aequatorialem ab Africa ad Asiam migravisse nota est. Anno autem 2014 , virus ad orientem trans Oceanum Pacificum ad Polynesiam Francicam , tum ad Insulam Paschalem et anno 2015 ad Mexicum , Americam Mediam , Mare Caribicum , et Americam Australem extentum est, ubi eruptio Zika viri pandemicos attigit gradus. [3]

Zika virus viris febris dengue , febri flavae , encephalitidis Iaponiensis , et Nili Occidentalis , viris morborum gravissimorum, cognatus est. [4] Morbus autem, quem efficit, formae miti febris dengue similis est, [4] et curatur enim quiete tantum, [5] a medicamentis autem vel vaccinis nondum prohiberi potest. [5] Probabilis est nexus a febri Zika ad microcephaliam in infantibus recentibus natis per transmissionem a matre ad infantem , [6] [7] [8] possibilis etiam maior nexus cum statibus neurologicis in adultis infectis, inter quos casus syndromae Guillain?Barre .

Febris Zika [ recensere | fontem recensere ]

Febris Zika (in nonnullis regionibus etiam morbus febris Zika dictum) est eventus ex contagione. Saepe symptomata desunt vel parum, quasi forma lenis febris dengue . Symptomata una cum febri sunt arthralgiae , myalgiae , exanthema maculopapulosum [9] . Secundum CDC (centra gubernationis morbi et praeventionis) tractatio ad symptomata spectat, therapia specifica incognita sit, quies, bibere periculo dehydratationis, analgeticum acetaminophenum ibi commendantur [10] .

Ordo mundi sanitarius [ recensere | fontem recensere ]

Olympia aestiva 2016 [ recensere | fontem recensere ]

Die 27 mensis Maii 2016 in epistula publica [11] ad Ordinem Mundi Sanitarium 150 periti pericula diffusionis monebantque postulabant Olympiam aestivam 2016 Urbis Fluminensis ad alterum temporis punctumve locum dilativa iri.

Nexus interni

Notae [ recensere | fontem recensere ]

  1. "ATCC Product Sheet Zika virus (ATCC® VR84TM) Original Source: Blood from experimental forest sentinel rhesus monkey, Uganda, 1947."   .
  2. Cf. Hispanice Fiebre del Zika , Anglice Zika fever
  3. McKenna 2016.
  4. 4.0 4.1 Zika virus infection . . ecdc.europa.eu  
  5. 5.0 5.1 "Symptoms, Diagnosis, & Treatment" . Zika Virus . DVBD, NCEZID, Centers for Disease Control and Prevention  
  6. Aguilar 2016.
  7. Oliveira et al. 2016.
  8. "Epidemiological update: Outbreaks of Zika virus and complications potentially linked to the Zika virus infection" . European Centre for Disease Prevention and Control.  
  9. Eftekhari-Hassanlouie S., Le Guern A., Oehler E. (Aug 2017). " Zika fever " . La revue de medecine interne 38 (8): 526-30   ( Francogallice )
  10. CDC , situs interretialis , ut die 22 Iunii 2019 vistum.
  11. https://web.archive.org/web/20160530011318/http://rioolympicslater.org/

Bibliographia [ recensere | fontem recensere ]

Aedes aegypti predicted distribution
Praedicata Aedis aegypti distributio per orbem terrarum - Tabula probabilitatem depingit casuum: caeruleus = nihil , ruber = plurimi casus
Impetigo in bracchio propter virum Zikanum

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Zika virus spectant.
Vide " Zika virus " apud Vicispecies .