Vladimirus Vavilov
Vladimirus Theodori filius Vavilov
(
Russice
: Владимир Фёдорович Вавилов,
tr.
Vladimir Fedorovi? Vavilov
;
Leninopoli
natus die
5 Maii
1925
; ibidem mortuus
cancris pancreatici
causa die
11 Martii
1973
) fuit
citharae
atque
testudinis
psaltes et
compositor
Sovieticus
. Tempore vitae suae solum ut psaltes notus erat. Anno
1970
phonodiscum
musicae pro testudine ("
Лютневая музыка XVI?XVII веков
") publicavit. Quum compositores varii
Europae Occidentalis
saeculorum
sedecimi
septindecimique
ut creatores operum musicalium phonodisci illius declarabatur, dein autem Vladimirus Vavilov ipse ut auctor fere omnium operum illorum (quorum clarissimum est "
Город золотой
", i.e. 'Urbs aurea', compositore ac testudinis psalte saeculi sedecimi Francisco Canova
Mediolanensi
auctore declarato) enucleatus est.
[1]
- ↑
Vavilov, ut filia eius explicavit, se non satis clarum esse putavit, ut phonodiscum cum operibus sub nomine suo in lucem edere, ergo pro hac re nominibus clarorum compositorum temporis prisci utebatur (quum ipse fortasse ignotus maneat, sed musica eius fiat nota).
[1]
|
Lexica biographica:
|