Vietnamia Meridionalis
[1]
fuit civitas quae, usque ad annum
1975
, partem
Vietnamiae
ad meridiem paralleli septendecimi circumplectitur.
Caput
fuit
Saigon
.
Origo sua describitur a
Indosina Francica
, colonia Francica appellata
Cochinchina
,
quae meridionalem Vietnamiam continuit. Post
secundum bellum mundanum
, Francia hanc coloniam recreavit, et declaravit eam esse rempublicam mense Iunio
1946
. Cum imperator
B?o đ?i
se esse
caput civitatis
anno
1949
decrevit, nomen in
Civitatem Vietnamiae
mutatum est. Demum Praeses B?o đ?i legitimationem internationalem anno
1950
accepit.
Post
Congressum Genevae
anno
1954
, copiae
communisticae
a
H? Chi Minh
ductae in dicionem Vietnamiae Septentrionalis redegerunt, et aliud regimen in
Hanoi
creaverunt. Anno
1955
B?o đ?i demoto, nova Respublica Vietnamiae declarata est,
Ngo đinh Di?m
Catholico Romano
praeside. Post stragem militarem Diremi, regimina brevia secuta sunt in Vietnamia Meridionali.
Bellum Indosinense II
tumultu a legionibus
Vietcongis
anno
1959
coepit. Cacumen pugnandi ab Offensu Tet anni
1968
accidit, cum plus quam 500?000 militum
Americanorum
in Vietnamia Meridionali bellabant.
Vietnamia Septentrionalis
Saigon anno
1975
superobruit et una nova civitas
Res publica Socialistica Vietnamiae
decreata est.
- ↑
"in silva prope oppidum Vietnamiae Meridionalis Dra Huai ... lectus":
K. Larsen, 1963