Aedes capitales universitatis et fora
professoris Curtii Huber
(theodisce
Professor-Kurt-Huber-Platz
) et
fratris et sororis Scholl
(theodisce
Geschwister-Scholl-Platz)
Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis
[1]
(
Theodisce
Ludwig-Maximilians-Universitat Munchen, LMU
) est
universitas publica
Monaci
in
Bavaria
sita, e
Ludovico IX
et
Maximiliano IV Iosepho
ducibus Bavariae
appellata.
Universitas
, anno
1472
Ingolstadii
concessione papali ab Ludovico IX Divite duce Bavariae-Landshutarum condita, est prima universitas Bavarica. (
Herbipolis
, quae ab anno
1402
ad annum
1412
universitatem habuerat, illo tempore
Bavariae
pars nondum fuit.)
Maximilianus IV Iosephus
, princeps elector, qui ab anno 1805 Bavaria regno facta Maximilianus I rex nominatus est, universitatem anno
1800
Landishutam
translocavit. Viginti sex annis post, anno
1826
,
Ludovicus I
rex universitatem Monacum transtulit.
Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis duodeviginti
facultates
habet, quarum numeri officiales historiae causa continui non sunt.