Torquatus Tassus
Nativitas
:
11 Martii 1544
;
Surrentum
Obitus
:
25 Aprilis 1595
,
25 Maii 1595
;
Roma
Familia
Genitores
:
Bernardo Tasso
;
Coniunx
:
no value
Memoria
Sepultura
:
Sant'Onofrio
Torquatus Tassus
(
Torquato Tasso
; natus
Sorrenti
die
11 Martii
1544
; mortuus
Romae
die
25 Aprilis
1595
) fuit
poeta
et
scriptor
Italicus
saeculi XVI
.
Puer
adhuc secutus est patrem Bernardum,
nobilem
equitem et poetam
Bergomi
natum, in complures Italiae urbes, ubi litteris magno cum ingenio studuit. Deinde in
Universitate Patavina
iurisprudentiae
studuit.
Nonnullos annos
Ferrariae
apud Alphonsum
Estensium
ducem secundum vixit; ibi composuit multa
carmina
, fabulam
dramaticam
Aminta
et
poesim epicam
Gerusalemme liberata
, quae maximam famam in multis Europae regionibus ei donavit.
Numquam vita beata frui potuit; animi et mentis curae eum vexaverunt ita ut in Monasterio Sanctae Annae (Ferrariae) a duce Alphonso clauderetur et ibi octo annos maneret.
Postea
peregrinare
coepit varias per urbes; tandem Romae,
Lutetiae
ubi
Ronsardum
scit et apud Conventum Sancti Onofrii usque ad mortem vixit. In ecclesia eiusdem conventus sepultus et ossa postea in monumentum tralata sunt, quod saeculo millesimo nongentesimo ibidem exstructum est.
Paulum supra idem
monasterium
in
Rampa della quercia
truncus niger veteris quercus exstat, cuius in umbra poetam saepe sedisse ac quieti se dedisse fama
poetae laureati
fert.
Anno 1993 parieti eiusdem ecclesiae externo tabula affixa est, cuius inscriptione in lingua theodisca affirmatur
Ioannem Volfgangum Goethium
, ut in suo
Itinere per Italiam
(
Italienische Reise
) legitur, anno 1787 hoc in loco versatum et magnam inspirationem ad clarum suum drama
Torquato Tasso
elaborandum accepisse.
- ↑
Fons tituli Latini:
[1]