Thomas Jeffersonius,
[1]
sive vulgo
Thomas Jefferson
(
Albemarle Comitatus
Virginiae
,
13 Aprilis
1743
?
Monticello
,
4 Iulii
1826
[2]
), unus ex
Conditoribus Civitatum Foederatarum
, fuit
agricola
,
iuris consultus
,
architectus
,
archaeologista
,
philosophus
,
physicus
,
scriptor
,
vir publicus
, Virginiae
gubernator
,
Ioannis Adams
Praeses Vicarius
, et tertius
Civitatum Foederatarum
praeses
.
Jeffersonius fuit
Washingtonii
Secretarius Civitatis
(
1789
?
1797
).
Jeffersonius fuit velut
Thomas Paine
philosophus
secundum
Lockii
notiones de
contractu sociali
et
iure naturali
atque principalis
Declarationis Libertatis
auctor
. Anno
1818
,
Universitatem Virginiensem
condidit.
Jeffersonius iurisprudentiae studebat, et anno
1769
socius conventus legislativi factus est. Tempore Belli Libertatis gubernator
Virginiae
erat, et annos duos legatus
Congressus Civitatum Foederatarum
. Tunc cum aliis
Declarationem independentiae
adumbravit. Annis autem inter
1779
et
1781
Virginiensis gubernator fuit, antequam anno
1785
Lutetiam
iret. Post reditum in Americam anno
1789
, foederalistarum notiones de unione facienda, quibus
Alexander Hamilton
praeerat, impugnans iura civitatis uniuscuiusque corroborare voluit. Anno
1792
, secretarius primus rectionis novae foederalis creatus est et senatoribus proposuit plures ideas de mensuris, monetis, ponderibus uniendis, de piscatu atque commercio internationiali emendandis. Insuper
Charlottesville
in urbe academiam instituit et inoculationem
variolarum
promovit. Anno 1794 dimissionem petivit in latifundia sua rediturus; post tres annos autem praeses vicarius creatus est. Die 17 Februarii 1801 et denuo anno 1805 Statuum Unitorum praeses electus est. A
Francis
Civitatem
Ludoviciana
emere potuit.
Iura civitatum liberarum Americae Septentrionalis identidem contra
Britannicam
aggressionem defendebat. Jeffersonius in decretis obsidionis, quae
Napoleo tyrannus
et Angli Americanis imposuerant, mercatores proprios generali navium retentione adiuvit. Electio tertia in praesidium anno 1809 oblata accepta non est; praetulit se conferre ad latifundia Monticello ut studiis variis vacaret. Sed crumina aegrotante terras suas et bibliothecam amplam vendere coactus est; libri ex anno 1814 in
Bibliotheca Congressionali
inveniuntur.
Jeffersonius inter conditores democratiae Americanae numeratur, quae foederalismum contra centralistica firmare soleret. Inter scripta maioris momenti sunt
Notes on the State of Virginia
(1781; idiomatibus Anglico et Francogallico) et
A Manual of Parliamentary Practice
(1801).
- Julian P. Boyd et al., edd.,
The Papers of Thomas Jefferson
. Princetoniae et alibi, 1943-
- Paul Leicester Ford, ed.,
The Works of Thomas Jefferson
. 12 voll. Novi Eboraci: Putnam, 1904-1905
Textus
apud
Liberty Fund
- Conor Cruise O'Brien,
The Long Affair: Thomas Jefferson and the French Revolution, 1785-1800
. Londinii: Sinclair-Stevenson, 1996.
ISBN 1-85619-637-2
- George Green Shackelford,
Thomas Jefferson's Travels in Europe 1784-1789
. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1995.
ISBN 0-8018-4843-1
Nexus interni
Praesides Civitatum Foederatarum Americae
Praesides vicarii Civitatum Foederatarum Americae
Secretarii civici Civitatum Foederatarum
Gubernatores Virginiae 1776?