한국   대만   중국   일본 
Theda Bara - Vicipaedia Jump to content

Theda Bara

E Vicipaedia
Theda Bara anno 1921 .

Theodosia Burr Goodman , dicta Theda Bara (nata Cincinnatis in urbe Ohiensi die 29 Iulii 1885 ; Angelopoli in California mortua die 7 Aprilis 1955 ), fuit histrio Americana in pelliculis mutis et in scaena .

Bara fuit una ex actricibus aetate muta populo gratissimis atque unum ex primis cinematographiae symbolis sexualibus . Suarum personarum quasi feminae fatalis causa, agnomine The Vamp ( Anglice , pro vampire [1] ) appellabatur. [2] [3] [4] [5] Bara plus quam quadraginta pelliculas ab anno 1914 ad annum 1926 fecit, sed plurimae nunc deperditae sunt, in conflagratione apud archivum societatis Fox anno 1937 combustae. Post 1921 , cum Carolo Brabin nuberet, duas temporis spatii pleni pelliculas additas fecit, et se ab industria cinematographica tum removit; numquam quidem in pellicula sonica apparuit.

Pinacotheca [ recensere | fontem recensere ]

Notae [ recensere | fontem recensere ]

  1. Hoc est vampyrus ; hic autem mulierem corrumpentem significans)
  2. Ex "The Vampire," poemate Rudyardi Kiplng (1897).
  3. Goden 1996.
  4. Weinstock 2012: 25.
  5. Love, Pollack, et Landsberg 2019.

Bibliographia [ recensere | fontem recensere ]

  • Altman, Diana. 2010 . In Theda Bara's Tent. Tapley Cove Press. ISBN 978-0-615-34327-3 .
  • Buchanan, Judith. 2009 . "Shakespeare on Silent Film: An Excellent Dumb Discourse." Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-87199-9 .
  • DiGrazia, Christopher. 2011 . The Director's Cut: A Theda Bara Mystery. PVG Publishing. ISBN 978-0-9827709-4-8 .
  • Fox, Susan. 2006 . William Fox: A Story of Early Hollywood 1915?1930. Midnight Marquee Press. ISBN 1-887664-62-9 .
  • Genini, Ronald. 2012 . Theda Bara: A biography of the silent screen vamp, with a filmography. Jefferson: Mcfarland. ISBN 0786469188 , ISBN 9780786469185 .
  • Golden, Eve. 1996 . Vamp: The Rise and Fall of Theda Bara. Introductio a Robert S. Birchard scripta. Vestal Novi Eboraci: Emprise. ISBN 1-887322-00-0 . OCLC 34575681.
  • Hart, Jerome. 1923 . "Famous Juliets." Motion Picture Classic, Martius 1923.
  • Johnston, Bob. 2002 . Theda Bara and the Frontier Rabbi. Dramatist's Play Service. ISBN 0-8222-1837-2 .
  • Love, Claire, Jen Pollack, et Alison Landsberg. 2016 . Silent Film Actresses and Their Most Popular Characters. National Women's History Museum, 6 Aprilis 2017. Textus interretialis.
  • Ramsaye, Terry. 1926 . A Million and One Nights. Novi Eboraci: Simon and Schuster.
  • Weinstock, Jeffrey. 2012 . The Vampire Film: Undead Cinema. Londinii et Novi Eboraci: Wallflower Press. ISBN 9780231162012 , ISBN 0231162014 .

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Thedam Baram spectant.
  • De Theda Bara in Indice Interretiali Pellicularum ( Anglice )