Rolandus Koch
(
Germanice
:
Roland Koch
) (natus
24 Martii
1958
Francofurti ad Moenum
) vir publicus
Germaniae
et sodalis
Christianae Democraticae Unionis Germaniae
est.
Post scholam finitam anno
1977
finitam Koch
Francofurti ad Moenum
iurisprudentiae studebat atque
1982
primam probationem adeptus est. Anno
1985
secundam probationem adeptus atque iurisconsultus factus est. Ad annum
1991
hoc munere fungebatur.
Koch uxorem duxit atque duos liberos habet.
Koch, qui iam XIV annos natus sodalis
Unionis Iuvenilis
factus est,
1998
praeses suae factionis in
Hassia
creatus est.
7 Aprilis
1999 successor
Ioanni Eichel
praeses ministrorum
Hassiae
factus est et una cum
FDP
factione terram rexit. Anno
2003
etiam maior pars legatorum senatus terrae sodales CDU creati sunt atque Koch tum sine coalitione magistratum gessit. Anno 2008 electione nova habita diu ambigi non desivit, an officium aliae factionis candidatae
Andreae Ypsilanti
tradideret. Quae enim se auxilio
Sinistrae
ei successuram esse sperabat. Qua spe Ypsilanti novo electione anni
2009
deiecta Koch nunc iterum cum
FDP
Hassiam regit. Sed
25 Maii
2010
Koch se e vita publica mox recessurum esse pronuntiavit et
Volkerum Bouffier
- adhuc administer internarum rerum Hassiae - successorem suum proposuit.
26 Iunii
Bouffier praeses factionis CDU Hassiae electus est, hic
31 Augusti
et praeses ministrorum electus est.