Ricardus
(Theod.:
Richard
)
Stucklen
(natus
20 Augusti
1916
oppido
Heideck
in Bavaria, mortuus
2 Maii
2002
Weissenburgi
) vir publicus
Bavariae
et sodalis
Christianae Socialis Unionis in Bavaria
(CSU) fuit.
Pater eius faber claustriarius et magister civium et cum aliis conditor factionis CSU erat et multis annis legatus senatus terrae Bavariae fuit, avunculus Daniel annis
1903
-
1933
legatus factionis
SPD
in Dieta Imperii Germanici fuit. Ipse Ricardus post scholam finitam tirocinium electromechanici fecit et eo munere laboravit. Eodem tempore telestudium electronicae artis fecit. Anno
1936
primo ad officium laboris publici, deinde ad milites conscriptus est, annis
1940
-
1943
miles
Bello Orbis Terrarum II
interfuit, tum ad laborem in societate electronica iussus est. Annis
1945
-
1952
in fabrica claustriaria patris laboravit, deinde cum aliis societatem machinatorum condidit et ad annum
1989
duxit.
Stucklen maritus erat atque duos liberos habuit.
Et Stucklen Iunior inter conditores factionis CSU in oppido Heideck fuit. Anno
1949
primo legatus
Dietae Foederalis Germaniae
electus est et diutissime mansit. Anno
1953
praeses vicarius fractionis
CDU
/CSU electus est.
29 Octobris
1957
Stucklen in administerio
Adenauer
Administer Foederalis Cursus Publici
nominatus est et hunc honorem etiam
Ludovico Erhard
(CDU) cancellario ferebat.
30 Novembris
1966
consilium ministrorum reliquit, cum foedus CDU cum
SPD
factione factum est. Annis
1967
-
1976
Stucklen iterum vicarius praeses legatorum suae factionis erat.
14 Decembris
1976
praeses vicarius
31 Maii
1979
praeses Dietae Foederalis electus est.
29 Martii
1983
iterum praeses vicarius Parlamenti nominatus est. Electione anni
1990
non iam candidatus erat atque Dietam Foederalem reliquit.
Administri Foederales Cursus Publici Germaniae
Consilium ministrorum
Adenauer
III (29 Octobris 1957 - 14 Novembris 1961)
Consilium ministrorum
Adenauer
IV (14 Novembris 1961 - 13 Decembris 1962)
Consilium ministrorum
Adenauer
V (13 Decembris 1962 - 11 Octobris 1963)
Consilium ministrorum
Erhard
I (17 Octobris 1963 - 26 Octobris 1965)
Consilium ministrorum
Erhard
II (26 Octobris 1965 - 30 Novembris 1966)