Unam legis e paginis de
disserentibus
Res militaris
milites
complectitur nec non omnia vehicula,
arma
, tela, et cetera, quae praesertim ad
bellum
gerendum necessaria sunt.
Carolus de Clausewitz
in libro
Vom Kriege
('De bello') inscripto inclute "bellum" ait "non est nisi capessendae rei publicae continuatio alia ratione innixa."
[1]
Modus belli quidem est mutua inter
civitates
vel
regimina
violentia. Quia vis invicem inter civitates adlata legibus civitatum dirigitur, bellum magnopere a
caede
,
tromocratia
,
genocidio
differt. Necesse est copias militares legibus civitatis parentes
summa disciplina
bellum gerere.
Primum belli propositum est hostes interficiendo bellum quam primum desinere, ut
casus belli
decernatur et
pax
iterum habeatur. Sicut imperator
Georgius Smith Patton Iunior
dixit: "militis officium non est pro sua civitate cadere, sed facere ut alii nothi [hostes] pro sua cadant."
[2]
In proeli campo, igitur, milites complures hostes summa violentia occidunt. Proelii violentia tumultusque tam vehemens summam disciplinam, virtutem, fortitudinem, animum, et oboedientiam ab militibus requirit. Itaque disciplina militaris milites docuit insigne
gradus militares
gerere, et summa disciplina iussa praefectorum eorum parere.
Telorum armorumque evolutio efficit, ut per aetates belli gerendi rationes mutentur. Maximum effectum fuit ob
pulveris pyrii
reppertum
Sinae
saeculis 13?14, quo
arma ignifera
sicut
sclopeta
efficiuntur. Haec arma ignifera, de quo usu milites facile docuntur, mox notissimas partes figuraverunt in omnibus bellis, sicut
rerum libertationis bella
,
rerum eversionis bella
,
bella Napoleonica
,
primum
et
secundum bellum mundanum
, et cetera.
Tandem,
saeculo vicensimo
reperta
telorum nuclearum
,
chemicorum
,
biologicorumque
effecerunt omnes expectare omnia bella sisti. Homines enim ubique agnoverunt talia
destructionis massivae tela
in bello numquam posse adhiberi ne se ad ruinam universam exponant. Talia tela forsitan
totum mundum humanum omnino sistere
possunt. Talibus telis igitur numquam hodie utebantur, eis contra
ius belli
esse putatis. Verumtamen bella hodie demissa scala nos afflictant, et saepe pro civitatis defensa copiae militares necesse putantur.
Bellum in terra, mari, et aere geruntur; quam ob rem copiae militares sunt trium generum:
- peditatus
,
copiae deciduae
,
copiae cataphractae
seu
equestres
,
auxilia tormentaria
,
auxilia aeria
- classes
ordinariae
et
subaqueanae
,
peditatus marini
,
custodes litorales
,
copiae onerariae
- classis aeria obstructora
,
copiae pyroballistariae
,
copiae cosmicae
Saepe copiae militares quoque hodie
copias clandestinas
includunt, et
militias
, quae perpetui exercitus partes non formant, in multis civitatibus
copiae irregulares
vel
custodes nationales
appellatae.
- Aeroplanum bellicum
(sicut
aeroplanum pyroballistarium
,
helicopterum bellicum
,
pugnator aerius
)
- Arma ignifera
(sicut
sclopetum
,
canno
)
- Batalaria
(sicut
navis aeroplanigera
,
batalaria cataphracta
,
batalaria venatoria
,
batalaria subaqueana
)
- Gladius
- Pyrobolum
(e.g.
mina
,
pyrobolus manualis
,
torpedo
,
bomba atomica
)
- Tegumen militare
(e.g.,
cassis
,
kevlar
,
galea
,
thorax
)
- Tormentum
(confer
missile
,
telum
)
- Vehiculum cataphractum
(e.g.
autocurrus armatus
,
armatus militum advector
)
Traditum est antiquis iam temporibus musicam adhibitam esse, ut milites aeque eadem celeritate progrederentur. E. g. in historiis
Thucydidis
legimus in pugna ad
Mantineam
pugnata exercitum
Lacedaemoniorum
processisse
tibicinibus
multis ludentibus non in honorem deorum, sed ut milites passibus pares irent.
[3]
In tumultu violentiaque, oportet milites semper iussis praefectorum continuo oboedire. Saepe est sola illa disciplina, quae sinit milites pugnam supervivere. Saepe nonnulli perire debent, ut alii victoria vivant. At, ut oboedire possint, necesse est actutum decernere
?
militum gradus in campo belli; quamobrem milites insignia graduum suorum clara gerunt.
Gradus militares et eorum nomina aliquanto variant inter divisiones armatas et inter civitates. Tabula infra Latine gradus dat, secundum varios locos Latinos hodiernos, iuxta
similes gradus
quibus Anglice Foederatae Americae Civitates, Italice Italia, et Germanice Germania utuntur. Similaritas inter gradus decernitur per gradus
Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali
exhibitos. Hi gradus hodierni, ob mutatas exercitus compositiones, aliquanto discrepant a
gradibus exercitus Romani antiqui
in tabula quoque datis.
Gradus in exercitibus hodiernis adhibiti
|
Gradus Romani ca. annum
50
|
Gradus Romani ca. annum
400
|
Latine
|
Anglice
|
Italice
|
Gemanice
|
Latine
|
Generalis, Summus Praefectus
[4]
|
General
|
Generale
|
General
|
Dux, Imperator
[5]
|
Imperator
|
Vice-Generalis, Corporis Generalis, Corporis Praefectus
[6]
|
Lieut. General
|
Generale di corpo d'armata
|
Generalleutnant
|
Legatus
[7]
|
Magister Militum
|
Generalis Maior, Divisionis Generalis, Divisionis Praefectus
[6]
|
Major General
|
Generale di divisione
|
Generalmajor
|
|
Dux
|
Generalis Legionarius, Legionis Generalis, Legionis Praefectus
[8]
|
Brigadier General
|
Generale di brigata
|
Brigadegeneral
|
|
Legionis Praefectus
[9]
|
Chiliarchus
[10]
|
Colonel
|
Colonnello
|
Oberst
|
Tribunus Maior
|
Cohortis Praefectus
|
Chiliarchus Vicarius
[11]
|
Lieut. Colonel
|
Tenente Colonnello
|
Oberstleutnant
|
Tribunus minor
|
Centurio prior
|
Centurio Maior
|
Major
|
Maggiore
|
Major
|
Centurio Primipili
[12]
|
Centurio
, Capitaneus
|
Captain
|
Capitano
|
Hauptmann
|
Centurio
|
Succenturio Maior
|
Lieutenant
|
Tenente
|
Oberleutnant
|
Centurionis Optio
|
Succenturio Minor
|
Second Lieut.
|
Sottotenente
|
Leutnant
|
Succenturio Minor
|
Decurio Maior
|
Sergeant Major
|
Sergente maggiore
|
Oberstabsfeldwebel
|
Decurio Maior
|
Decurio
|
Sergeant
|
Sergente
|
Feldwebel
|
Decurio/Decanus
[13]
|
Optio
|
Corporal
|
Caporale
|
Unteroffizier
|
Decurionis Optio
|
Legionarius
|
Private (First Class)
[14]
|
Appuntato
|
Gefreiter
|
Legionarius
|
Miles
gregarius
|
Private
|
Soldato
|
Soldat
|
Miles gregarius
|
Tabula quae sequitur dat gradus in copiis navalibus hodiernis adhibitos Latine, Anglice, Italice et Germanice.
Gradus in copiis navalibus hodiernis adhibiti
|
Latine
|
Anglice
|
Italice
|
Gemanice
[15]
|
Classis Admiralis, Summus Admiralis, Summus Classis Praefectus
[16]
|
Fleet Admiral
|
Ammiraglio di Flotta
[17]
|
Großadmiral
|
Admiralis
[18]
, Classis Praefectus
[19]
|
Admiral
|
Ammiraglio
|
Admiral
|
Vice-Admiralis
[18]
, Classis Subpraefectus
[20]
|
Vice Admiral
|
Ammiraglio di Squadra
|
Vizeadmiral
|
Contraadmiralis
[21]
[16]
|
Rear Admiral
|
Ammiraglio di Divisione
|
Konteradmiral
|
Navarchus Princeps,
[22]
Capitaneus
[23]
|
Captain
|
Capitano di Vascello
|
Kapitan-zur-See
|
Navarchus
[22]
|
Commander
|
Capitano di Fregata
|
Fregattenkapitan
|
Trierarchus
[22]
|
Lt. Commander
|
Capitano di Corvetta
|
Korvettenkapitan
|
Archigubernus
[24]
|
Lieutenant
|
Tenente di Vascello
|
Kapitan-Leutnant
|
Nauclerius
[25]
|
Lieut. Junior Grade
|
Sottotenente di Vascello
|
Oberleutnant-zur-See
|
Tiro Nauclerius
[26]
|
Ensign
|
Guardiamarina
|
Leutnant-zur-See
|
Subpraefectus
[27]
|
Warrant Officer
|
Maresciallo
|
Bootsmann
|
Decurio Maior
|
Master Petty Officer
|
Sottocapo di Prima Classe
|
Obermaat
|
Optio
|
Petty Officer
|
Sottocapo di terza classe
|
Maat
|
Miles
[28]
|
First Rating
|
Sottocapo
|
Gefreiter
|
Tiro
|
Sailor recruit
|
Comune di Seconda Classe
|
Matrose
|
Saepe traditur milites in proelio pro conmilitonibus suis pugnare, nec revera pro sua civitate: sic est amicitia inter milites; sic est tumultus proelii. Militum unitas, quae congregatio militum quaedam dicitur, igitur est maximi momenti pro copiis armatiis.
Hierarchia militaris et unitates militares hodiernae fundamenta habent in hierarchia exercitus Romani, quae aliquanto per aetates mutavit.
Contubernium est minima unitas militaris, quam circiter decem milites, quoddam
tabernaculum
seu
tentorium
castrense
cohabitantes, componunt. Praefectus contuberio dici potest
decanus
vel
decurio.
[13]
Unitates peditum superiores diende sunt decuria, turma, centuria, manipulus, cohors et legio.
Decuria
dicitur circum decem sclopetarii quae decurio praest. Turma dicitur duae aut plures decuriae, cui centurionis
optio
praeest.
Centuria
olim centum homines, aut decem decurias, habebat, sed hodie inter 70 et 250 tantum habet.
Centurio
centuriae praeest. Duae centuriae
manipulum
component. Ex bellis punicis, duo centuriones cuiusque manipuli dicuntur prior et posterior. Quandoque prior cadit, posterior manipulum dirigit.
Chiliarchus vicarius
potest quoque manipulum dirigere. Duo vel plures manipuli
cohortem
formant, cui
chiliarchus
praeest. Olim chiliarchus dicitur
tribunus militum
vel
cohortis praefectus
.
Tamen sunt multae unitates speciales, sicut centuria tormentaria, equitum turma, et ala cataphracta. Decurio turmae equitum praeest, centurio centuriae praest. Sicut duae vel plures centuriae deinde manipulum componunt, duae vel plures equitum turmae equitum alam component, et duae vel plures alae cataphractae cohortem cataphractam.
Legio
unitas exercitus principalis est, quam duae vel plures cohortes component, cuique
Generalis Legionarius
praeest (olim Legatus aut Legionis Praefectus).
Olim legioni praeerat vel
legionis legatus
vel
legionis praefectus
. Romani
Senatus
legatum legioni proponebat, legionis praefectus dicitur praefectus quem dux militaris sine senatus consultu legioni proponebat.
Tempora republicana, circum
150 a.C.n.
,
legionum
duces erant
consules
rei publicae, qui cum exercitum imperabant dicebantur
praetores
. Tandem
proconsules
sicut
Iulius Caesar
legionibus provinciarum praefecti erant, et legati qui Senatus et consul assignabant cuique legioni. Dux igitur dicitur vel proconsul vel praeses qui provinciae exercitumque ibi praeerat. Cum dux quidam victoriam magnam meruit, legionarii ducem declarare
imperatorem
poterant; deindeque ille imperator, senatus iussu,
triumphans
in
Urbem
inibat.
Post autem regnum Augusti annis
27 a.C.n.
?
14 p.C.n.
, soli principes Romani titulum
imperator
habere poterant, qui tandem dicebant Caesar aut Augustus. Dux postea dicebatur qui imperatoris iussu legatis legionibusque praeerant.
Commutatio magna deinde
saeculo quarto
post
Diocletiani
Constantinique
reformas accidit. Plerumque
legionis praefecti
et
cohortis praefecti
ex equitum ordine legatos ex senatus ordine substituerunt, et novus praefectus
magister militum
creatus est, qui inter ducem et imperator serviebat.
Tabula infra unitates militares in exercitibus dat secundum contextum
APP-6A
a
Consociatione ex pacto Atlantico Septentrionali
provisum.
[29]
Notandum est quod nomina praefecti praecipue datur secundum unitates, nec secundum nomina historia quae per aetates et inter civitates discrepaverunt. Exercitus maximi in secundo bello mundano habuerunt, et multi gradus tabula monstrati iam non existunt.
APP-6A
Symbolum
|
Nomen
|
No. hominum
|
No. unitatum subordinatarum
|
Unitatis praefectus
|
XXXXXX
|
Regio, theatrum, frons
|
1?000?000+
|
4+ exercituum greges
|
summus exercituum praefectus vel theatri praefectus
|
|
XXXXX
|
exercituum grex
|
250?000+
|
2+ exercitus
|
exercituum praefectus (vel marescallus militum)
|
|
XXXX
|
exercitus
|
60 000?100 000+
|
2?4 corpora militaria
|
exercitus praefectus (vel summus praefectus)
|
XXX
|
corpus militare
|
30?000?50?000+
|
2+ divisiones
|
corporis praefectus (=magister militum)
|
XX
|
divisio
|
10?000?20?000
|
2?4 legiones vel cohortes
|
divisionis praefectus (=legionum praefectus vel dux )
|
X
|
legio
|
3000?5000
|
2+ cohortes vel 3?6 manipuli
|
legionis praefectus (=cohortum praefectus vel legatus) vel chiliarchus
|
III
|
cohors
|
2000?3000
|
2+ manipuli aut equitum alae
|
chiliarchus (=cohortis praefectus vel tribunus maior)
|
II
|
manipulus (pediti), equitum ala, aut cohors cataphracta
|
300?1000
|
2?6 centuriae, centuriae tormentariae, vel equitum turmae vel alae cataphractae
|
chiliarchus vicarius (=tribunus minor vel manipuli praefectus)
|
I
|
centuria (pediti), centuria tormentaria, equitum turma, vel ala cataphracta
|
70?250
|
2?8 turmae
|
centurio (=capitaneus), subpraefectus vel chiliarchus
|
???
|
turma
|
25?60
|
2+ decuriae maiores, decuriae aut vehicula
|
centurionis optio vel subpraefectus
|
??
|
decuria maior
|
8?12
|
2+ manus sclopetaria + sclopeta automataria
|
decurio vel decurionis optio
|
?
|
decuria
|
8?16
|
2+ manus sclopetariae
|
decurio vel decurionis optio
|
Ø
|
manus sclopetaria
|
4?5
|
n/a
|
decurionis optio
|
Ø
|
sclopetarii par
|
2
|
n/a
|
legionarius
|
Olim hierarchia navalis erat rigentiora quam hodie. Naves in divisiones colligebant, quae invicem in alas numeratas, quae classem numeratam componebant. Permissus in charta scriptus necesse erat antequam navigium quoddam ab una unitate ad alteram motum est.
Ordinationes autem strictas hodie copiae navales saepe non sequuntur ad classiculae gradum et supra, quod naves reordinatae sunt, in greges maiores vel inferiores sicut accidentes et eventus requirant. Hoc igitur multum cum statica exercitus ordinatione discrepat, ubi unitates et apparatus eorum multum tempus non mutant.
Copiae navales plerumque ordinatae sunt in greges ad propositum speciale, saepe strategicum, et ii greges saepissime apparent et disparent, secundum conditiones et demandas copiis navalibus impositas. Copiae exempli gratia navales hodiernae
Civitatum Foederatarum Americae
ordinantur in aliquantos navigii greges, qui dicuntur
Grex Aeroplangericus Offensivusque
(Anglice:Carrier Strike Group) et
Grex Expeditionarius Offensivusque
(Anglice:Expeditionary Strike Group).
Quamquam unitatum ordinatio late variat, tabula infra dat terminologiam quandam, universaliter acceptam, qua quota et qualia naves in unitate quadam sunt communicentur.
[30]
Unitatis nomen
|
Navium genera
|
No. navium
|
Praefectus
|
sedes copiarum navalium
|
omnes naves bellicae
|
2+ classes
|
summus classis praefectus
|
classis
|
omnes naves in oceano vel in regione generali
|
2+ classes bellatoriae vel copiae vexillariae
|
classis praefectus
|
classis bellatora vel copiae vexillariae
|
multa naves omnium generum
|
2+ greges vexillaria
|
classis subpraefectus
|
grex vexillarius
|
copia navium complementariarum
|
2+ vexillationes vel alae
|
navarchorum praefectus maior
|
ala navalis vel vexillatio
|
saepe naves primi ordinis vel capitales
|
paucae naves
|
navarchorum praefectus minor vel classiculae praefectus
|
classicula vel vexilliatio
|
saepe naves inferiorum ordinum
|
paucae naves, saepe eiusdem generis
|
navarchorum praefectus minor vel classiculae praefectus
|
elementum copiarum navalium
|
singula navis
|
n/a
|
navarchus
|
elementum minus
|
navigium auxiliare
|
n/a
|
trierarchus
vel
archigubernus
vel
nauclerius
|
Naves tela magna praebentes coriis crassis armatae
capitales
vocantur. Diu a saeculo duodevicensimo, tales naves in theatro bellico carrissimae copiis navalibus sunt. Per aetates definitio aliquanto mutavit. Olim Romani forsitan
quinqueremes
putabant capitales. Saeculo vicesimo incipiente, recenter, capitales dicebantur
batalariae cataphractae
et
non
naves aeroplanigerae
.
[31]
E contrario capitales hodie
solae
naves aeroplanigerae
putantur!
[32]
Naves alteri ordinis sunt
quadriremes
(olim),
naves helicopterigerae
, et
naves impetum amphibium facentes
,
batalariae venatoriae
,
batalariae circumvectantes
, et
batalariae subaqueanae
.
Ballistae subaqueanae
, hoc est
batalariae subaqueanae
tela nuclearia intercontinentalia
praebentes, quamquam gravissimae et maximi momenti putatae, quoque sola tela strategica considerantur et non naves capitales.
Navigia auxiliaria deinde includunt:
triremes
(olim),
celoces
,
naviculae cannonariae
,
naves limitaneae
,
naves onerariae
,
naviculae torpedinariae
,
navigia minas everrentia
,
navigia subtum oppugnantia
,
naves assectantes
, et
navigia adiuvantia
.
Quam maius est navigium, maior est eius praefectus. At, sicut in hierarchia supra descripta, multum dependet a accidentibus et eventibus qui adsunt. Exempli gratia navarchi principes, quae saepe quoque dicuntur centuriones vel capitanei, praesunt aut
navibus capitalibus
aut nonnullis navibus magnis sicut
ballistis subaqueanis
,
navibus helicopterigeris
, et
navibus impetum amphibium facentibus
. Navarchi navibus praesunt quadriremium ordinis, cui saepe nonnulla navigia auxiliaria adsunt, trierachi navigiis auxiliaribus, sicut
navibus assectantibus
et
naviculis subtum oppugnantibus
, et saepe archiguberni
navigiis cannonariis
et
torpedinariis
. Tandem et nauclerii tirones quoque interdum
navibus limitaneis
praesunt.
Ordinatio navalis et apud singulam navem continuat, ubi cohors dividuntur in quattuor aut quinque facultates ad varia
munera
dicatas. Sunt facultates siphonaria,
valetudinaria
, nautica, fabricans,
aeronautica
; et in quaque facultate sunt gradus minores et maiores.
Nexus interni
- ↑
"Der Krieg ist eine bloße Fortsetzung der Politik unter Einbeziehung anderer Mittel." Clausewitz, Carl von (1832)
Vom Kriege
, I.2.4. Berlin: Ferdinand Dummler.
- ↑
"The object of war is not to die for your country, but to make the other bastard die for his."
- ↑
Thucydides,
De bello Peloponnesiaco
5,70: ?μαλ?? μετ? ?υθμο? βα?νοντε?.
- ↑
Morgan dat LRL dare tantum: "general (of army) / summus (v. generalis) praefectus (militiae) (LRL)". Confer:
PONS
Worterbuch des neuen Lateins: Deutsch-Latein
[editio
Theodisca
Lexici recentis Latinitatis
] (Klett.
ISBN 3-12-517522-4
),
Davidis Morgan
et
Patricii Oeni
Neo-Latin Lexicon
(2018)
- ↑
Imperator praecipue dicitur ille dux qui magnam victoriam meruit.
- ↑
6.0
6.1
Translatio directa, non sic re vera attesta; ecce exemplum Morgan qui dat LRL dare tantum: "general (of army) / summus (v. generalis) praefectus (militiae) (LRL)".
- ↑
Sic dat Loeb in "Caesar's Gallic War".
- ↑
Translatio directa, ecce etiam "Cohortium Praefectus"
PONS
Worterbuch des neuen Lateins: Deutsch-Latein
[editio
Theodisca
Lexici recentis Latinitatis
] (Klett.
ISBN 3-12-517522-4
)
- ↑
Encyclopedic dictionary of Roman Law
: "The commander of a legion, of equestrian rank (eques). In the development of the Roman army, he was the successor of the LEGATUS"
- ↑
Chiliarchus aut Tribunus Militum
- ↑
Chilarchus Vicarius vel Tribunus Militum Vicarius
- ↑
A Dictionary of Greek and Roman Antituiquities
, Google Books.
- ↑
13.0
13.1
Centurio 80 peditibus praeerat, Decurio 32 equitibus,
De Re Militari, Liber II
, Flavius Vegetius Renatus; et confer
A Dictionary of Greek and Roman Antituiquities
, Google Books.
- ↑
Usus nominis
Private First Class
variat inter Classicos et Exercitus CFA.
- ↑
World War II Armed Forces ? Orders of Battle and Organizations
, Situs interretialis;
Order of German Naval Ranks
, situs interretialis
(
Anglice
)
- ↑
16.0
16.1
Etiam Summus Classis Praefectus, sed re vera non sic attestatum, sed vide exemplum exercitus et nomen
Classis Praefectus
datum a
PONS
Worterbuch des neuen Lateins: Deutsch-Latein
[editio
Theodisca
Lexici recentis Latinitatis
] (Klett.
ISBN 3-12-517522-4
)
- ↑
Ammiraglio di Flotta
non sic attestatum est, sed exemplum nominis
Ammiraglio di Squadra
, etc. sequitur
- ↑
18.0
18.1
http://www.wenner.net/?artikelid=G23268
- ↑
Etiam Classis Praefectus,
Encyclopedic dictionary of Roman law
- ↑
Classis Subpraefectus,
Encyclopedic dictionary of Roman law
- Page 720 by Adolf Berger
- ↑
Etiam Navarchorum Praefectus,
Statistica Europae 1792.
:"...Potentia navali opus habent gentes quorum territoria maribus aluuntur, aut qui magnum commercium exercent in mari; haec potentia longe pretiosior est quam campestris; naves bellicae diversae sunt, ad sex classes referuntur pro varietate magnitudinis, nempe pro multitudine illocatae militiae et tormentorum; ad primas quattuor classes pertinent lineales, quae frontem et aciem exercitus formant, hae sunt maximae; generatim omnes naves lineales debent habere 50 tormenta, sed habent cum 80, 90, 100, ad summum 120 tormentorum; maior ad haec tempora non comparuit in mari. A 50 usque 24 tormenta capaces naves dicuntur fregatae, hae secundum locum tenent in acie, defenduntque proprie lineales naves. 3--o) sunt cutter; hae sunt minimae naves bellicae a 24 tormentis deorsum usque 10-8. <3> Linealis quaevis navis habet aliquot cutter et fugatorias naves (Jagdschiff) quae excubias agunt hostibus, fugientes intercipiunt, explorant. <4> Si numerus linealium navium sit 10 et supra, dicetur tota collectio flotte, si sit infra 10 flotille. <5> Cuivis classi, seu flotti praeest archi-calassus, seu admiralis, viceadmiralis, et contraadmiralis."
- ↑
22.0
22.1
22.2
Secundum
The Imperial Roman Army
By Yann Le Bohec, Raphael Bate (Google Books)
- ↑
Davidis Morgan
et
Patricii Oeni
Neo-Latin Lexicon
(2018), op. cit.
Lexicon Auxiliare
, Helfer
- ↑
Primum archiguberni officium est navem gubernare dum narvarchus dormit aut aliquid agit.
- ↑
Nauclerius est praefectus qui nautas imperat pro Navarcho, vid.
Artes itinerum; primum pedestris
. At incertum est si idem vocatur qui milites navales imperat.
- ↑
Tiro Nauclerius saepe est iuvenis qui quomodo navegare discit in nave.
- ↑
Subpraefectus
est terminus Latinus qui tarde apparuit, designans eum qui praefectum inprimis servit.
Davidis Morgan
et
Patricii Oeni
Neo-Latin Lexicon
(2018)
- ↑
Nautas militares Romani appellabant
milites
loco
nautas
.
- ↑
Vide
en:Military organization
en:List of comparative military ranks
.
- ↑
en:Military organization
- ↑
Post chalybum classum adventum navis capitalis notio aliquanto fixa est per tria foedera arma limitandi annis
1920
?
1940
facta:
Foedus Washingtonii Navale
,
Foedus Londinii Navale
, et
Alterum Foedus Londinii Navale
. Vide
Textus Foederis Washingtonii Navalis completus
: "A capital ship, in the case of ships hereafter built, is defined as a vessel of war, not an aircraft carrier, whose displacement exceeds 10,000 tons (10,160 metric tons) standard displacement, or which carries a gun with a calibre exceeding 8 inches (203 millimetres)."
(
Anglice
)
. Haec foedera navem capitalem vocaverunt eam quae pondere 10 000 tonnas excedit et cannonem 203 mm diametri excedentem praebet. Hodie autem definitio navis capitalis limite de cannonibus caret.
- ↑
Capital ship
(
Anglice
)
- Dupuy, T. N.
1992
.
Understanding War: History and Theory of Combat.
Londinii: Leo Cooper.
- Public Information Advisor, International Military Staff, NATO.
1982
.
Women in the Allied Forces.
Brussels: NATO.
- Tucker, T. G.
1985
.
Etymological Dictionary of Latin.
Sicagi: Ares Publishers.