Pippinus I

E Vicipaedia
Wikidata Pippinus I
Res apud Vicidata repertae:
Pippinus I: imago
Pippinus I: imago
Nativitas : 585 ; Landae
Obitus : 640 ; Landae

Familia

Genitores : Carlomannus ;
Coniunx : Itta Mettensis
Proles : Begga , Gertrudis Nivellensis , Grimoaldus , Bavo Gandavensis , Viventia
Familia : Pippinidae

Memoria

Beatus ( feriae die 21 Februarii)

Pippinus I Landinensis [1] vel Senior [2] , circa annum 580 natus et anno 640 mortuus, gentis Pippinidarum conditor, fuit maior domus Austrasiae ab anno 623 usque ad mortem. Filius Carlomani cuiusdam, a sancta Itta Bavonem Gandavensem Grimoaldumque Seniorem filios et Beggam Andennensem Gertrudem Nivellensem filias genuit.

Brunichildi reginae inimicus, Pippinus et nobiles Austrasiae alii Chlotarium II e Neustria invitaverunt; Chlotarius Pippinum maiorem domus Austrasiae fecit et postea Dagoberti I filii sui educatorem. Cum Dagobertus regnaret, Pippinus ad aulam eius in Neustria vivebat; Sigiberto III regnante in Austrasiam revertit.

Notae [ recensere | fontem recensere ]

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]

Lexica biographica:  ? Gran Enciclopedia Catalana  ? Deutsche Biographie  ? Store norske leksikon