Philosophia linguae
est
philosophiae
pars, cui hae quaestiones maximae curae sunt:
natura
significationis, contextus orationis,
cognitio
linguae
, conexio linguae et
realitatis
. Philosophi autem
continentis Europae
philosophiam linguae ad
logicam
referre solent.
Philosophi linguae primum omnium naturam
significationis
inquirunt. Conantur enim hoc explicare, quid significet aliquod "significare". Huc pertinent etiam natura
synonymiae
, origines significationis ipsius, et num significatio umquam re vera sciri possit. Alia quaestio grata
analyticis philosophis
linguae haec est: quo modo ex
partibus significabilibus
sententiae
significabiles componantur, ac num multiplices significationes sententiarum compositarum simpliciter a singularum partium
significationibus
derivari possint.
Secundo, quomodo oratores et auditores linguam in
communicatione
tractent, et quomodo lingua
socialiter
adhibeatur, intellegere conantur. Inter praecipuas res quae eos tenent sunt
cognitio
et creatio linguae, nec non
actus loquendi
.
Tertio, quomodo lingua ad
mentes
oratorum et
interpretum
pertineat, scire volunt. Praesertim rationem prosperae verborum in alia verba
translationis
scire iuvat.
Denique philosophi linguae est investigare, quo modo lingua et
significatio
ad
veritatem
et
mundum
referantur. Quae sententiae reapse verae sint, minus quaerunt quam hoc, quae significationes verae aut falsae esse possint. Philosophus linguae ad veritatem inclinatus fortasse scire vult, an sententia significatione carens vera aut falsa esse possit, an sententiae propositiones de rebus non exsistentibus exprimere possint.
Nexus interni
- Aglo, John.
Norme et Symbole: Les Fondement philosophiques de l'obligation.
Lutetiae: L'Harmattan.
- Aglo, John.
2001
. 'Les Fondements philosophiques de la morale dans une societe a tradition orale, le systeme adanu.
Lutetiae: L'Harmattan.
- Aglo, John.
2003
. 'La Vie et le Vivre-ensemble. Le Principe organisateur de la vie dans le systeme adanu.
Lutetiae: L'Harmattan.
- Corchia, Luca.
2010
.
La logica dei processi culturali: Jurgen Habermas tra filosofia e sociologia.
Genuae: Edizioni ECIG.
ISBN 9788875441951
.
- Carnap, R.
1956
.
Meaning and Necessity: A Study in Semantics and Modal Logic.
Sicagi: University of Chicago Press.
- Collins, John. (2001).
http://www.sorites.org/Issue_13/collins.htm
- Devitt, Michael, et Richard Hanley, eds.
2006
.
The Blackwell Guide to the Philosophy of Language.
Oxoniae: Blackwell.
- Eco, Umberto
.
1986
.
Semiotics and the Philosophy of Language.
Bloomington: Indiana University Press.
ISBN 0253203988
,
ISBN 9780253203984
.
- Greenberg, Mark, et Gilbert Harman.
2005
. Conceptual Role Semantics.
http://www.princeton.edu/~harman/Papers/CRS.pdf
- Hale, B., et Crispin Wright, eds.
1999
.
Blackwell Companions to Philosophy.
Malden Massachusettae:, Blackwell Publishers.
- Lepore, Ernest, et Barry C. Smith, eds.
2006
.
The Oxford Handbook of Philosophy of Language.
Oxoniae: Oxford University Press.
- Lycan, W. G.
2000
.
Philosophy of Language: A Contemporary Introduction.
Novi Eboraci: Routledge.
- Stainton, Robert J.
1996
.
Philosophical perspectives on language.
Peterburgi Ontarionis: Broadview Press.
- Tarski, Alfred.
1944
.
The Semantical Conception of Truth
.