Paulus / Paul CELAN
,
[1]
vero nomine gentili
Antschel, Anczel, Ancel
(natus die
23 Novembris
1920
Czernovici
, mortuus die
20 Aprilis
1970
Lutetiae
) erat scriptor
Dacoromanus
sermonis
Theodisci
et
interpres
. Lyricis voluminibus ut
Mohn und Gedachtnis
(1952),
Atemwende
(1967) et
Fadensonnen
(1968) factus est illustrissimus
neotericus
tempori post
Primum bellum mundanum
.
Filius parentum Iudaeorum Theodisce loquentium gymnasium Czernovicense linquere debet propter antisemitismum crescentem. Tunc communismus Paulo Celan res multa promittens erat ad instar anarchistae
Gustavi Landauer
. Post annum 1938 studuit medicinam
Turonibus
, postea
Linguas Romanicas
in urbe sua natali. Oppido a
Nazistis
capto operas coactas facere debuit ex anno 1941, etiam in construendis viis. Anno 1942 parentes in castra operaria apud Michailovka in
Russiam meridianam
missi sunt ubi et vita defuncti sunt: pater typho laborans mortem obiit, cum mater telo in cervices transfigeretur. De istorum sorte artifex Celan postea pluries scripsit. Cum in universitate breve tempus ad
linguam Anglicam
imbuisset, munere lectoris et interpretis apud casam editricem
Bucarestae
fungebatur anno 1945; usque annum 1943 et ipse Celan in castris operariis versatus erat. Bucarestae familiaritatem contraxit cum
Rosa Auslander
et publicavit primas poeseis in periodico quod nuncupatur "Agora". Patrata est ibi etiam conversio operum
Francisci Kafka
.
Anno 1947 Celan Romaniam
stalinismi
peste affectam reliquens iit Lutetiam ad considendum in perpetuum; anno 1948 complures septimanas
Vindobonae
degebat ubi scriptricem
Ingeborg Bachmann
cognovit. Lutetiae cognovit diurnariam
Claram Goll
, poetam
Ioannem Goll
et scriptricem
Nelly Sachs
. Lutetiae Celan studiis linguisticis vacabat et instituit
linguam Theodiscam
apud
Scholam Normalem Superiorem
. Illo tempore convertit in sermonem Theodiscum perfectum opera
Arthuri Rimbaud
,
Alexandri Blok
,
Iosephi Mandelstam
,
Sergii Esenin
et
Gulielmi Shakespeare
. Autumno anni 1969 in
Civitatem Israel
vectus est. Lutetiae
mortem sibi conscivit
.
Anno 1958 recepit praemium "Literaturpreis der Freien Hansestadt Bremen", anno 1960
Praemium Georgio Buchner dicatum
et anno 1964 praemium "Großer Kunstpreis des Landes Nordrhein-Westfalen".
Fridericus Holderlin
,
Rainierus Maria Rilke
et
Francogalli
symbolistae
iam discipulum exercebant. Celan scripere coepit quando erat adulescens 17 annorum. Eius poemata pristina atque obscurae complures elegiae imitantur
surrealismum
; surrealistis Dacoromanis se finitimum esse semper putabat. Ut
Stephanus Mallarme
et
Carolus Baudelaire
interiungit poemata
metaphoris
et referentiis irritantibus ad crates linguisticas compactas.
Sprachgitter
etiam est titulus operis voluminis cuiusdam anno 1959 editi. Nova verba et permultae imagines biblicae et instructus poetici generales sub personis diversis iterum atque iterum producuntur. Problema linguisticum thema maximi momenti fit: multa poemata eius adoptant genus fragmentorum, quod iam tempore
romanticismi
libenter colebatur. Per fragmenta conatur limen inter res effabiles et ineffabiles invenire (
Von Schwelle zu Schwelle
, 1955). Proficiscitur a verbis divulgatoriis nazistarum, quibus poeta verba
silentio
digna reddita praeferenda opponit.
Opera constant e voluminibus lyricis
Der Sand aus den Urnen
(1948),
Die Niemandsrose
(1963),
Atemwende
(1967),
Fadensonnen
(1968),
Lichtzwang
(1970),
Schneepart
(1971),
Zeitgehoft
(1976) et e pedestri textu
Der Meridian
(1961). Insuper pepigit fabulam, quae similis est fabulae
Lenz
Georgii Buchner
et vocatur
Gesprach im Gebirg
(1960).
Mohn und Gedachtnis
anni 1952 tenet poema notissimum
Todesfuge
(1948), quod cryptice de nece Iudaeorum tempore
socialismi nationalis
narrat. Id obstat celebri opinioni
Theodori Adorno
poesim in Germania postbellica non iam exstare posse.
Todesfuge
etiam bene ostendit Paulum Celan non cosmum
surrealisticum
clausum appetivisse sed historiam propriis oculis visam tradere voluisse. Fiunt litterae culter cote acutus atrocitatum praeteritarum demonstrandarum caussa.
Libris posterioribus immo
hermetismus
quidam inest, et imagines magis magisque intransigibiles fiunt. Relatio primae et secundae personae inter textum et mundum/lectorem locum cedit in fine
solitudini
lyricae
melancholicaeve
.
- Christiane Bohrer,
Paul Celan - Bibliographie
, Francofurti ad Moenum 1989,
ISBN 3-631-40872-2
- Jerry Glenn,
Paul Celan. Eine Bibliographie
, Aquae Mattiacae 1989,
ISBN 3-447-02955-2
Koster, Thomas: "Celan, Paul", apud:
Microsoft Encarta 2007 Enzyklopadie
, Microsoft Corporation 2006 (DVD)