한국   대만   중국   일본 
Otto I (imperator) - Vicipaedia Jump to content

Otto I (imperator)

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Otto I )
Sigillum Ottonis anno 968 impressus

Otto I, cognomine Magnus, natus est die 23 Novembris 912 , mortuus die 7 Maii 973 . Memlebensis erat imperator (a 962 ) rexque (a 936 ) Sancti Romani imperii nationis Theodisci.

Familia [ recensere | fontem recensere ]

E gente Liudolfico vel Ottone erat, Henrici I regis filius. Soror eius Gerberga erat, uxor Ludovici IV regis Franciae.

Imperium [ recensere | fontem recensere ]

Sacrum Romanum Imperium anno mortis Ottonis

Constituit Otto in imperio novum ecclesiae ordinem: investituit episcopos imperator, non papa ; post uniuscuiusque episcopi mortem, omnia sua ad imperatorem reducta sunt. Die 10 Augusti 955 , Hungaris paravit pugnando clades Lechfeldense ; ob eam victoriam splendidam accepit honores plurimos Otto. Die 2 Februarii anno 962 , Papa Ioanne XII Ottonem Romam vocavit: Otto donum Pippini renovavit, ut coronam Caesaris per Translatio imperii acciperet. Cum ita Imperium Sacrum Romanum conderet, Otto bene meritus est de natione Germanorum. Anno insequenti Ioannem XII e pontificatu deicere curavit. In matrimonium duxit Edgytham , Edwardi regis Anglorum filiam.


Fontes de vita et imperio Ottonis [ recensere | fontem recensere ]

Bibliographia [ recensere | fontem recensere ]

  • Gerd Althoff, "Otto der Große in der ottonischen Geschichtsschreibung" in Matthias Puhle, ed., Otto der Große, Magdeburg und Europa (Moguntiaci, 2001) pp. 16?27
  • Matthias Becher, Otto der Große: Kaiser und Reich. Eine Biographie . Monaci: C. H. Beck, 2012 ( Paginae selectae apud Google Books )
  • R. Kopke, E. Dummler, Kaiser Otto der Grosse . Lipsiae, 1876 Textus apud archive.org
  • Matthias Puhle, ed., Otto der Große. Magdeburg und Europa. Eine Ausstellung im Kulturhistorischen Museum Magdeburg vom 27. August - 2. Dezember 2001. Katalog der 27. Ausstellung des Europarates und Landesausstellung Sachsen-Anhalt. 2 voll. Moguntiaci, 2001
  • Percy Ernst Schramm, " Ottone I il Grande, imperatore e re di Germania " in Enciclopedia Italiana (Romae: Treccani, 1935)
  • W. von den Steinen, Otto der Grosse . Breslaviae, 1928
  • Eduard Vehse, Kaiser Otto der Grosse aus dem alten Hause Sachsen und sein Zeitalter Zeitz: Webel, 1867 Textus apud archive.org

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica , si potes!