Mors voluntaria
,
[1]
sive
suicidium
,
[2]
est actus quo aliquis sibi
mortem
consciscit, se ipse interficiens. Mortis voluntariae causa saepe
morbus
(
depressio
aut intolerabilis
corporis
dolor) esse potest. Secundum
consociationem mundialem sanitatis
, mortes voluntariae in
orbe terrarum
frequentes sunt apud
adulescentes
qui viliter semet ipsum colunt et vexatione condiscipulorum premuntur. Itaque necesse est administratoribus
scholasticis
ludique magistris consilium capere, ut
tolerantia
provehatur in
scholis
, qua ratione etiam mortes voluntariae prohibeantur. Aliae causae suicidii sunt abusus
temeti
, vis
familiaribus
inlata, separatio a
parentibus
,
discriminatio
propensionis sexualis
generisve identitatis
causa facta. Aliae res
periculum
suicidii augentes sunt indoles irritabilis, nimia
sui dignatio
cum sui contemptu alternans,
mores
impulsivi.
[3]
Etiam pessima conditio laboris vel
tempus laboris
super limitationem a systemate
accumulationis capitalis
laboratoris sibi mortem compellare
?
potest, ut
De capitali
a Caroli Marx dixit.
[4]
Conamen suicidii
dicitur, si mortem voluntariam afferre intentum est, at involuntarie non perfectum.
Suicidium extensum
mortem alterius et antecedentem et intentam suicidium commitentis causa significat.
Totius mundi mortes voluntariae per annum circiter decies centena milia sunt, quarum incepta ducenties centena milia per annum
[5]
. Horum hominum pluribus
morbus mentis
est
[6]
.
Instrumenta divulgationis
quoque momentum habere possunt
[7]
et noxium (effectus Werther) et defendens (effectus Papageno)
[8]
.
Cogitationes apud
adulescentes
de morte voluntaria non solum a
psychopathologiae
mutationibus vel
depressione
priore sed etiam ab inexhausto
alcoholis
vel
interretiali
indomabili consumptione oriri videtur.
[9]
.
- ↑
Cic.
Fin.
7.3.3;
Liv.
8.6.12;
Sen.
Ep.
77.7.
- ↑
Davidis Morgan
et
Patricii Oeni
Neo-Latin Lexicon
(2018) Morgan etiam alia, rariora quidem, verba praebet.
- ↑
De suicidio evitando: Consilia ad usum magistrorum et administratorum
(Genavae, 2000), pp. 8?9 et 13.
- ↑
Das Kapital, Volumen I
, Sectio VII, Caput 24.
- ↑
Varnik P, Wassermann D (2016).
Global Suicid. In: Kaschka WP, Rujescu D (eds.). Biological Aspects of Suicidal Behavior.
. pp. 1-10
- ↑
Bolton JM, Gunnel D, Turecki G (2015). "Suicide risk assessment and Intervention in People with mental illness".
Br Med J
351
: h4978
- ↑
Boyce N (Oct 2011).
Suicide clusters: the undiscovered Country
.
378
. pp. 1452
- ↑
Niederkrotenthaler T, Voracek M, Herberth A, Till B, Strauss M, Etzersdorfer E, Eisenwort B, Sonneck G (2010).
"Role of media reports in completed and prevented suicide: Werther v. Papageno effects"
.
Brit J Psychiatr
197
: 234-43
- ↑
Bousono Serrano M, Al-Halabi S, Buron P, Garrido M, Diaz-Mesa EM, Galvan G, Garcia-Alvarez L, Carli V, Hoven C, Sarchiapone M, Wasserman D, Bousono M, Garcia-Portilla MP, Iglesias C, Saiz PA, Bobes J (2017).
"Uso y abuso de sustancias psicotropicas e internet, psicopatologia e ideacion suicida en adolescentes"
.
Adicciones
29(2)
: 97-104
(
Hispanice
)
Nexus interni