Miltonius Friedman
(
1912
?
2006
) fuit
saeculi vicesimi
oeconomicus
Americanus
, qui
mercatum
non abs
civitate
circumscribendum esse adfirmavit.
Studio eius doctrinae nonnulli magistri scholae oeconomiae urbis
Sicagi
condiderunt eos qui
Chicago Boys
dicuntur, quorum doctrina sumpta est ab institutis totius orbis, quae cogebant Civitates, aere alieno oppressas, removere sumptus publicos et concedere privatis proprietates publicas.
Haec doctrina post ictum militarem ducis exercitus,
Pinochet
, imposita est
Chiliae
.
Videtur, enim, esse epistula magistri Miltonii Friedman inscripta anno
1975
duci Pinochet, ut imponeret doctrinam eius Civitati Chiliensi.
Magister ornatus est
praemii nobeliani
, concessi ei ab instituto dedicato Alfredo Nobel, anno
1976
.
Doctrina magistri Miltonii Friedman et eorum, qui Chicago Boys dicuntur, imposita est maxime Civitatibus Americae Australis et concitavit magnum
discrimen oeconomicum
in
Argentina
, unde diffusum est ad totum continentem Americae Australis.
Mense Septembri
2008
,
Magnum Discrimen Oeconomicum
pervenit ad rempublicam, rectam a Praeside
Bush
, magno fautore doctrinae eorum qui Chicago Boys dicuntur.
Argentaria et negotia curruum motoriorum decoxissent, si civitas non intervenisset sumptu publico.
Tamen ResPublica Civitatum Foederatarum Americae corripitur discrimine oeconomico, eo quod comparatum est illi anni
1929
.
Mortuus est Santi Francisci die
16 Novembris
2006
ictu
cordis
, cum in patria effectus suae doctrinae non vidisset.