Miles Balakirev
Miles
[1]
Alexii filius Balakirev
(
Russice
Милий Алексеевич Балакирев,
tr.
Milij Aleksejevi? Balakirev
;
1837
?
1910
) fuit
compositor
, clavicen, et syntonarius
Russicus
. Ut plurimum creabat musicam instrumentalem (
symphonias
et musicam pro
clavile
- e.g., "phantasiam orientalem"
Islamej
). Fabulae canticae et cantiones, quas Balakirev scripsit, etiam celeberrimae sunt. Thema populi est medium eius creaturae thema.
Balakirev natus est
21 Decembris
1836
[2]
Novogardiae Inferiori
, ubi et
Alexandri Ulyby?ev
familiaris et discipulus fuit. Annis
1853
,
1853
?
, et
1855
in
Universitate Casanensi
studebat.
Anno
1856
,
Petropoli
primo ut clavicen et syntonarius egressus est. Fuit conditor circuli compositorum Russicorum, Nova Russica Schola Musicalis (Russice ≪Новая русская музыкальная школа≫,
Novaja russkaja muzykal’naja ?kola
), Circulus Balakirevensis (Russice ≪Балакиревский кружок≫,
Balakirevskij kru?ok
) seu
Acervulus Fortis
(Russice ≪Могучая кучка≫,
Mogu?aja ku?ka
) nominati. Anno
1862
, Balakirev et syntonarius Lomakin instituerunt Gratuitam Scholam Musicam, quae facta est sedes
popularis educationis
musicae divulgationisque musicae Russicae. Annis
1867
?
1869
, Balakirev erat syntonarius princeps Societatis Musicae Russicae.
Fine
decennii 186
et
decennio 187
maiorem partem operum suorum scripsit.
Decennio 188
Balakirev ut compositor paene tacebat, sed
decennio 189
ineunti iterum componere incepit. Ab anno
1881
ad annum
1908
, ille
Scholam Musicam Gratuitam
administravit.
Balakirev mortuus est Petropoli
16 Maii
[3]
1910
.