Meritocratia
[1]
[2]
(vox ficta usu
vocabuli
Latini
meriti
| elementi
Graeci
terminalis
-κρατ?α,
'
potestatem
' significantis, quamquam puriore Latinitate
meriticratia
dici potius debuit
[3]
) est notio
systematis socialis
ac
politici
, quo munera concredantur atque honores deferantur secundum rationes ad merita, quae demonstrari possint, ad peritias, ad indoles hominum pertinentes. Meritocratiae fautores hoc systema utile esse affirmant ad efficacitatem operum ac nisuum humanorum provehendam et ad aequitatem in hominum societate fovendam, cum, meritocratia vigente, non
natales
, non opes, non amicitiae, non consanguinitates vel adfinitates in muneribus singulis hominibus committendis respiciantur, sed potius
virtutes
atque ingenia.
Meritocratiae notio, hoc fere verbo diversis linguis aptato expressa (incipiendo a
meritocracy
vocabulo
Anglico
primum
anno 1958
, quod nobis constet, edito), altera dimidia
saeculi vicesimi
parte orta ac diffusa est; consilia tamen talia, quae hodie meritocratica appellare possimus, variis temporibus variisque in orbis terrarum partibus antea capta erant.
Contra meritocratiam, critica a
Michael Sandel
, philosophus Americanus, est in qua meritocratia "
tyrannia
" sit,
inaequitatem reditum
aggravandi.
[4]
Nexus interni