William T. Walters
Pars fresconis
Michaelis Angeli Bonarotii
"Iudicium Ultimum" apud parietem altaris
Aediculae Sixtinae
monstrans martyres notissimos cum instrumentis martyrii sui.
Martyr
(
-ris,
m.
) est homo pro
fide
occisus.
Initialis
significatio
verbi martyris est notio propria christiana, quae tempore
persecutionis Romanae
orta est et ad eos spectabat, qui usque ad mortem testimonium pro
Christo
tulerunt (
Graece
: μ?ρτυ?
testis
et μαρτ?ριον
testimonium
). Sensu latiore verbum martyr paulatim transferebatur in omnes, qui pro quolibet animi iudicio sive fide religiosa (praesertim
Musulmani
) sive iniuriae resistendae vel finis consequendi causa vitas dediderunt.
Mors martyris pro fide "martyrium" vocatur.
Significatio christiana verbi martyris primo in narratione “
Martyrium Polycarpi
” attitulata invenitur (
Polycarpus Smyrnaeus
supplicio affectus est circiter anno 155
Smyrnae
), martyres autem Christiani erant multi etiam priores.
Protomartyr (i.e. primus martyr)
Sanctus Stephanus
habetur, cuius lapidatio in
Act 7,54-60
narratur. Mors eius ita narratur, ut Christi morti admoveatur.
In epistulis
Ignatio Antiochensi
attributis (circiter 100?170 scriptis) theologia martyrii explicatur: Mors martyris mortique Christi aequiperatur, morte martyr discipulus Christi fit, perfectionem et vitam aeternam acquirit. Propositio
sacrificii
, quod in martyrio ad verum perducitur, magni momenti est
[1]
.
Martyrium etiam vicem
baptismi
supplere putabatur, cf.
Tertullianus
[2]
:
Est quidem nobis etiam secundum lavacrum, unum et ipsum, sanguinis scilicet … Hic est baptismus qui lavacrum et non acceptum repraesentat et perditum reddit
. (Similiter
Cyprianus
[3]
vel
Augustinus
[4]
); postea plerumque baptismus (vel baptisma) sanguinis vocatur.
Quamquam autem secundum
Joh 15,13
maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis
, tamen nulli christiano martyrium quaerendum est (
Mt 10,23
:
cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam
), nam martyrium gratia est et ideo a Deo datur, quibus vult.
Ecclesia
diem martyrii ut diem natalem (sc. ad vitam aeternam) commemorat, quem in
fastos
addidit, quibus nomen
martyrologii
attributum est.
Exstant plurimae litterae de martyriis verae, quae omnem rem sive simpliciter ordine sive eleganti manu perferunt, inter quas passio
Polycarpi
,
Mauritii
,
Perpetuae et Felicitatis
,
martyrum Scilitanorum
,
Cypriani
et
Acta Maximiliani
. Fontes historiae magni ponderis se praebent usque ad aetatem imperatoris
Constantini
, gesta autem martyrum postea conscripta magna ex parte ficta sunt.
Christiani, qui in persecutione se christianos fuisse negaverant et imaginem Caesaris deorumque venerati erant,
lapsi
appellabantur. Maxima exacerbatione usque ad finem persecutionum Constantino imperatore factam de eorum statu in ecclesia, si qui redire voluissent, dubie disputabatur.
Signum martyrum est palma victoriae.
Praeclari martyres Christiani aetatis Romanae
[
recensere
|
fontem recensere
]
Sebastianus
, martyr exemplaris
Religio Christiana in
Palaestina
, provincia imperii Romani, nata est et in eodem imperio crevit, dum anno
311
per
Edictum tolerantiae Galerii
religio licita et imperatore
Theodosio I
regnante religio in imperio unica facta est. Cum spatium temporis a
Nerone
usque ad
Diocletianum
acerbis persecutionibus plenum fuisset, hae primae persecutiones ecclesiae maximi momenti sunt. Aliae persecutiones aliis causis ortae sunt;
Minucius Felix
Caecilium Natalem septem crimina Christianorum proferentem facit
[5]
, inter alia eos "caput asini ... venerari". Gravius autem fuit Christianos vitae via ab aliis differre, deos neglegere (quare
atheismi
accusati sunt) et
sacrificium imperatorium
recusare.
Multae ecclesia etiam temporibus posteris passa est persecutiones.
Quidam martyres noti:
Sensus latior verbi martyris saeculo vicesimo
[
recensere
|
fontem recensere
]
- Paul
Allard
: Histoire des persecutions (5 vol.), Paris 1908 (3. ed.) - francogallice
- Otto
Bardenhewer
: Geschichte der altkirchlichen Literatur (5 vol.), Freiburg 1924 (2. ed.)
- Anton A.
Bastiaensen
(Ed.): Atti e Passioni dei Martiri, Fondazione Lorenzo Valla, Milano 1987 ? partim graece, partim latine, comm. italice
- Philippe Bobichon, ≪ La plus ancienne litterature martyriale ≫ in :
Histoire de la litterature grecque chretienne,
t. II/5 : De Paul apotre a Irenee de Lyon, B. Pouderon et E. Norelli (dir.), Paris, Cerf, 2013, pp. 619-647 - francogallice
- Norbert
Brox
: Kirchengeschichte des Altertums (Kirchengeschichte in vier Banden, 1), Dusseldorf 2008 - theodisce
- Henry
Chadwick
: The Early Church (The Pelican history of the church, 1), Harmondsworth 1978 (repr.) - anglice
- Rudolf
Freudenberger
: Christenverfolgungen, TRE VIII (1981) 23 ss. - theodisce
- Peter
Guyot
/ Richard
Klein
(Ed.): Das fruhe Christentum bis zum Ende der Verfolgungen. Eine Dokumentation. Band 1: Die Christen im heidnischen Staat. Band 2: Die Christen in der heidnischen Gesellschaft. Darmstadt 1997 - graece, latine, theodisce
- Herbert
Musurillo
(Ed.): The Acts of the Christian Martyrs, Oxford 2000 ? partim graece, partim latine, anglice
- Carolus de Lignieres
,
Caecilia virgo et martyr
. Tragoedia christiana,
Agatha, virgo et martyr
, tragaedia christiana.
- ↑
cf. Ign., Eph 8,1; 18,1; 21,1 et cetera
- ↑
Tert., De bapt. 16
- ↑
Cypr., Ep. 73,22
- ↑
Aug., De civ. Dei 13,7
- ↑
Minucius Felix, c. 9
Nexus interni