Marlene Dietrich
, nomine vero
Marie Magdalene Dietrich
(nata
Monte Amoeno
prope
Berolinum
die
27 Decembris
1901
; obiit
Lutetiae
die
6 Maii
1992
[1]
), fuit actrix et cantrix
Germano
-
Americana
.
Dietrich per vitam longam gratiosa apud populos manebat, quod se iterum atque iterum mutare potuit. Berolini
annis 1930
partes in
ludis scaenicis
et
pelliculis mutis
egit. Partes mulieris Lola-Lola egit in
Der blaue Engel
, pellicula a
Iosepho von Strenberg
directa, gloriam inter civitates et pactum cum societate
Paramount Pictures
in Civitatibus Foederatis ei tulit, ubi
Shanghai Express
,
Desire
,
et similes pelliculae venustatem eius adeo extulerunt, ut mox luminis loco haberetur, una ex divitissimis illius temporis actricibus.
Ab anno
1932
Dietrich extra Germaniam semper manebat, et terram natalem raro visitavit. Ei data est civitas
Civitatum Foederatarum
anno
1939
.
secundo bello mundano
milites, qui contra
nazistas
pugnabant, celeberrime delectabat. Quamquam nonnullas pelliculas post bellum fecit, per compluria decennia (
annis 1940
,
1950
et
1960
) in orbe terrarum exsecutor spectaculorum peregrinavit. Post bellum aliqui Germani eam proditricem patriae putabant; anno autem
2002
, post mortem,
Berolinum
ei civitatem ad honorem urbis dedit.
Anno
1999
,
American Film Institute
in
AFI's 100 Years…100 Stars
programmate Marlenam Dietrich novam omnium temporum Stellam femineam nominavit.
Nexus interni
- Dietrich, Marlene.
1962
.
Marlene Dietrich's ABC.
Doubleday.
- Dietrich, Marlene.
1989
.
Marlene.
Anglice convertit Salvator Attanasio. Grove Press.
ISBN 0-8021-1117-3
.
- Dietrich, Marlene, et Gottfried Helnwein.
1990
.
Some Facts About Myself.
.
ISBN 3-89322-226-X
.