Synonyma
Phanrangia poilanei
Tardieu
Mangus
[1]
est
drupa
a multis
arborum
tropicarum
speciebus
genita, quae ad
Mangiferam
pertinent,
genus
plantarum florentium
, plerumque
fructuum
edulium causa cultum. Ferae plurimarum harum
specierum
in
natura
inveniuntur
plantae
. Genus ad
familiam
Anacardiacearum
ordinis
Sapindalium
pertinet.
Indigena
in
Asia Meridiana
est,
[2]
[3]
in
regione
ex qua
Mangifera indica
("mangus Indicus" et "mangus vulgatus" appellata) per totum
orbem terrarum
introducta est, ut unus e fructibus latissime in
zonis tropicis
cultis sit. Aliae generis
Mangiferae
(e.g.,
Mangiferae foetidae
) species in minoribus regionibus coluntur.
Fructus.
Sunt per
orbem terrarum
aliquot centum mangorum
cultivarietates
, quarum proprietates fructus nituntur
magnitudine
, forma, dulcitudine,
colore
cutis
, et colore
carnis
, qui
flavus
pallidus,
aureus
, vel
aurantius
esse potest.
[2]
Mangus est
fructus nationalis
Indiae
et arbor nationalis
Bangladesae
.
[4]
Nomen
manga
est
vocabulum
Lusitanum
, quod ex
mangga
vocabulo
Malaico
, vicissim ex
mankay
vocabulo
Dravidiano
(plerumque
Tamulico
) ortum est, ubi
man
arborem
mangiferam et
kay
fructum
significat
.
[5]
Nomen
mangus
in
commercio condimentorum
cum
India Meridiana
saeculis
quinto decimo
et
sexto decimo
ortum est.
[5]
- ↑
Cf.
versionem Latinam vocabuli Hispanici
mango (fruto)
apud
Iosephum Ioannem del Col
(2007).
Diccionario Auxiliar Espanol-Latino
.
Sinu Albo
: Institutum Superius Ioannes XXIII. p. 655.
ISBN
9789509771345
[
PDF
] et
Davidis Morgan
et
Patricii Oeni
Neo-Latin Lexicon
(2018).
- ↑
2.0
2.1
Morton, Julia Frances (
1987
).
Mango. In: Fruits of Warm Climates
. NewCROP, New Crop Resource Online Program, Center for New Crops & Plant Products, Purdue University. pp. 221?39.
ISBN
978-0-9610184-1-2
.
- ↑
Kostermans, A. J. H. G.; Bompard, J. M. (
1993
). [(
Textus
apud
Google Books
)
The Mangoes: Their Botany, Nomenclature, Horticulture and Utilization
]. Academic Press.
ISBN
978-0-12-421920-5
.
- ↑
"Mango tree, national tree"
. 15 Novembris 2010
.
- ↑
5.0
5.1
"Mango"
. Online Etymology Dictionary, Douglas Harper. 2018
.
Mangus Carabao
, fructus nationalis
Philippinarum
, sicut alii mangi Asiae Meridiorientalis, est
polyembryonisticus
et sunt clari
flavi
maturi, mangorum
Indiae
subtropicae
dissimiles, quae
monoembryonisticae
et
rubri
maturi sunt.
Mangi Alphonso ex
Alphonso de Albuquerque
appellantur, gubernatore
Indiae Portugallicae
, qui fructum in
Goam
introduxit.
- Biedinger, Nadja.
2000
.
Die Welt der Tropenpflanzen.
Coloniae: DuMont.
ISBN 3-7701-5294-8
.
- Ensminger, Audrey H., et al.
1995
.
The Concise Encyclopedia of Foods & Nutrition.
CRC Press.
Pagina 651.
ISBN 978-0-8493-4455-8
.
Archivum.
- Garg, Sunita.
2004
.
Mango in India.
Dellii: National Institute of Science Communication and Information Resources.
ISBN 8172362838
.
- Jedele, S., A. M. Hau, et M. von Oppen.
2003
. "An analysis of the world market for mangoes and its importance for developing countries. Conference on International Agricultural Research for Development, 2003."
Editio interretialis.
[
nexus deficit
]
- Kostermans, A. J. H. G., et J. M. Bompard.
1993
.
The Mangoes: Their Botany, Nomenclature, Horticulture and Utilization.
Academic Press.
ISBN 978-0-12-421920-5
.
Editio interretialis.
- Litz, Richard E., ed.
2009
.
The Mango: Botany, Production and Uses.
ed. secunda. CABI.
ISBN 978-1-84593-489-7
.
- Morton, Julia Frances.
1987
. "Mango." In
Fruits of Warm Climates,
221?39. NewCROP, New Crop Resource Online Program, Center for New Crops & Plant Products, Purdue University.
ISBN 978-0-9610184-1-2
.
Editio interretialis.
- Susser, Allen.
2001
.
The Great Mango Book: A Guide with Recipes.
Ten Speed Press.
ISBN 978-1-58008-204-4
.
Nexus interni