![Wikidata](//upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/ff/Wikidata-logo.svg/25px-Wikidata-logo.svg.png)
Ludovicus II (imperator)
Ludovicus II (imperator): imago
Nativitas
:
825
,
1 Novembris 825
;
unknown value
Obitus
:
12 Augusti 875
;
Brixia
,
Glanetum
Memoria
Sepultura
:
Basilica of Sant'Ambrogio
Ludovicus II
(natus anno
825
- obiit die
12 Augusti
875
Gadae
, apud
Brixiam
), filius natus maximus
Lotarii I
, fuit rex
Italiae
ab anno
839
/
840
et imperator ab anno
850
, ab anno
855
unicus imperator.
Ludovicus a patre
Lothario
tamquam rex Italiae installatus et a papa
Sergio
die 15 Iunii 844 rex
Langobardorum
, die autem 6 Aprilis 850 a papa
Leone IV
imperator Romanus coronatus est.
Patre abdicante anno 855 Italiam nactus est. Imperium Romanum Ludovico regente in ceteris territoriis Francorum hebescere coepit. Foedus cum
imperatore orientali
mahometanis depellendis
Barii
victoriam peperit. Proh dolor mox imperatores duo rixis novis conficiebantur neque titulus
imperatoris augusti
Ludovico ab orientalibus concessus est. Postquam frater eius minimus Carolus anno 863 liberorum orbus mortuus est separatio
Burgundiae
inter Ludovicum
Provincialem
et
Lotharium II
, regis Lotharingiae, fiebat. Cum autem Lotharius quoque infantium orbus naturae concessisset, Ludovicus nihil territoriis acquirendis fecit. Quae regiones avunculis
Carolo Calvo
et
Ludovico Germanico
traditae sunt.
A vani expeditione contra
Beneventanos
in Italiam superiorem reversus apud Brixiam mortuus est. Quoniam uxor Engelberga, filia Ludovici Germanici, filium nullum pepererat, ramus Italcus
Carolingorum stirps
exstincta est.
- Herbert Hees:
Studien zur Geschichte Kaiser Ludwigs II.,
Ratisbonae 1973.
- Engelbert Muhlbacher
: "
Kaiser Ludwig II.
", in:
Allgemeine Deutsche Biographie
, vol. 19 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1884), p. 406?417.
- Pierre Riche:
Die Karolinger. Eine Familie formt Europa
. 2003 Patmos Verlag GmbH & Co. KG, Albatros Verlag, Dusseldorpii,
ISBN 3-491-96096-7
.
- Konrad Wanner:
Die Urkunden Ludwigs II.,
Monumenta Germaniae Historica, Munchen 1994,
ISBN 3-88612-032-5
.
- Herbert Zielinski
:
Ludwig II. von Italien.
In:
Neue Deutsche Biographie
(NDB). Band 15, Duncker & Humblot, Berlin 1987, S. 323?327 (
Digitalisat
).