Lucas Cranach maior
(natus
Lucas Sunder
Kronach
in
Franconia
die
4 Octobris
1472
; mortuus
Vimariae
die
16 Octobris
1553
) fuit
pictor
et
incisor
Germanicus
. Eius
cognomen
verum verisimiliter erat
Sunder
(etiam
Sunder
,
Sonder
aut
Suunda
, vel
Muller
). Pater fuit pictoris
Lucae Cranach minoris
.
Artifex in principio a patre ipso exercebatur. Alia facta istius temporis sunt ignota, quamquam constat eum esse in vestigiis sic dictae Scholae Franconicae, inter cuius optimos viros numerabantur
Matthias Grunewald
et
Albertus Altdorfer
. De quo studio bonum testimonium perhibet opus
Ruhe auf der Flucht
anni 1504 (
Berolini
), artificium eius antiquissimum quod ad scientiam nostram de anno fabricationis attinet. Observatio
naturae
necnon
colores
in tabula ista reape splendent.
Anno
1505
, Cranach pictor aulicus principis atque electoris
Saxonici
Friderici III
creatus est: primo Cranach habitavit
Torgaviae
, mox autem
Wittenbergae
, ubi labores multas variasque suscepit. Ob
studium
zelumque multos adlatos in officina sibi ascivit ut res mandatae ad tempus ad clientes venire possent. Propterea quod omnia opera nomine suo in
ergasterio
signavit
auctoritatem propriam nolens volens minorem reddidit.
Anno
1508
,
dux Saxoniae
ei privilegium insignium portandorum dedit, quae
serpentem
alatum
et
anulum
in
naso
monstrant. Anno
1509
, in
Bataviam
missus est, ubi
Carolum V
imperatorem
adulescentem pinxit. Anno
1520
, pharmacopolium
Wittenbergae
acquisivit, quo in loco tabernam
librariam
aperuit.
Domus Cranach Gothensis
et
Domus Cranach Vimariana
exemplo sint domorum alibi pro Luca Cranach nominatarum.
Praeconia sic dictae
Reformationis
Cranach utique agebat promovebatque effigiebus reformatorum necnon
xylographiis
contra
episcopum Romanum
ubique distributis. Itaque etiam imagines amicorum
Lutheri
et
Melanchtonos
omnibus notae factae sunt. Attamen continuo pro Catholicis clientibus quoque operam dedit. Duces Saxoniae succedentes (Ioannes Constans, Ioannes Magnanimus) se maecenates Lucae Cranach esse minime spernebant. Cranach anno
1519
in rebus argentariis inspector fuit, annis
1537
et
1540
vel demarchus.
Anno autem
1550
,
Augustam Vindelicorum
petivit principe Ioanne Friderico captivo. Duobus annis post eum secutus est Vimariam, ubi et mortuus et
sepultus
est in fano castellano. Cippus tamen invenitur in
sepulcreto
circa
Ecclesiam Sancti Iacobi
Vimarianam instituto.
Cranach tempore suo omnibus vere notus fuit, quippe qui Reformationem propulsaret (praeter ingenia multa alia). Cranach
artes
novas in tota Germania
Media
et
Septentrionali
regebat disponebatque, quamvis numquam
Albertum Durer
aequare posset. Gigantes formas
Italicas
Cranach abhorruit, qui minora maioris aestimasse videtur. Colores eius semper clari bene usque nostros dies conservantur, quibus raro utebatur ad homines valde ingeniosos monstrandos: Lucas Cranach maluit burgenses pingere, non nobiles. Affabre facies necnon
res mythologicas
et plagas
phantasticas
depingere sciebat.
Vimariae eius
magnum opus
admirari potest in
Ecclesia Herder
de
Christo
crucifixo
resurrectoque
et de
Ioanne Baptista
; in
ara
sancti
reformatorum ipsorum vultus habent.
Oeniponte
in
ecclesia cathedrali
est
Deipara
pulcherrime a Cranach picta. Sollerter diligenter libenter libros illustrabat quoque. Xylographus maximus fuisse dicitur.
Opera selecta (cum locis anno 1906 digestis)
[
recensere
|
fontem recensere
]
- Musea Berolinensia multa opera monstrant: Folge aus dem Leiden Christi, Apollo und Diana, der Brunnen der Jugend, Venus und Amor, Portrat Albrechts (Kurfurst von Mainz)
- In pinacothecis
Dresdae
habemus inter alia opera: Adam und Eva, Judith und Lucretia, Delila und Simson, David und Bathseba, Christus an der Saule (1515), der bethlehemitische Kindermord, Christus und die Kinder, eine ruhende Quellnymphe (1518)
- Oeniponte in
Austria
est Deiparae succurrentis imago in cathedrali ecclesia et Maria altera in fano
Capuccinorum
.
- Lipsiae
admireris: Christus, der die Kindlein zu sich kommen laßt (in delubro Sancti Pauli); Bildnis eines Sterbenden (in museo quodam).
- Mansfeld
in ecclesia castellana pendent: Altarbild mit der Kreuzigung, Grablegung und Auferstehung
- Misniae
in cathedrali ecclesia: Heiland mit den Wundmalen
- Worlitz
(in domo Gothica): Vermahlung der Hl. Katharina
- Naumburgi in ecclesia paroeciali: Christus, die Kinder segnend
- Torgaviae in Fano Sanctae Mariae: Die 14 Nothelfer.
- Monaci
Pinacotheca vetus possidet:: Moses und Aaron mit den Gesetzestafeln, die Ehebrecherin, Lucretia, Christus am Kreuz, effigies Lutheri/Melanchthonos/Friderici Sapientis, Venus und Amor
- In bibliotheca regia Monacensi: liber praedicatorius splendidissimus cum lithographiis
- Petropolis
urbs gaudet de: Madonna unter dem Apfelbaum, Venus und Cupido, Heirat eines Junglings mit einer haßlichen Frau
- Oberschleißheim
in pinacotheca regia:: Maria mit zwei Engeln, die Hl. Katharina und ihre Enthauptung, ein alter Mann ein junges Madchen liebkosend, der Mund der Wahrheit
- Salinis Saxonicis
in Ecclesia BMSV necnon in ecclesia ad Schneeberg: altaria magna
- Vindobonae
: Anbetung der Weisen, Christus den heiligen Frauen erscheinend, die heilige Katharina und Rosalia, der Hl. Hieronymus mit dem Lowen, der Hl. Leopold.