Livonia
(
Lettonice
:
Livonija
,
Estonice
:
Liivimaa
) est nomen antiquae regionis
Mari Baltico
adiacens in praesenti
Lettonia
et
Estonia
. Sunt adhuc fere 1000
Livones
in Livonia,
Lingua Livonica
autem paene exstincta est.
Saeculo XII et saeculo XIII ineunte omnis gentis Livonum terra, in utroque litore
sinus Rigensis
Livonia
nuncupabatur. Sed a saeculio XIII medio, cum
Fratres militiae Christi Livoniae
regionem occupavissent, "Livonia" est regio tota a
Dunae
ripa dextra ad
sinum Finnicum
, i.e. hodiernae
Lettonia
septentrio-orientalis (
Vidzeme
) et
Estonia
tota. Ordine Livonico anno 1561 dissoluto Livoniae pars maior, sed sine litore sinus Finnici,
Magno ducatui Lituaniae
data est; anno 1566 hic
ducatus Ultradunensis
[1]
creatus est, qui Lituaniae et
Poloniae
subditus erat. Anno 1629 provincia
Suecica
Livonia
(quae et
Liflandia
) creata est et anno 1710
gubernium Liflandense
Imperii Russici
. Hodie pars Liflandiae vel Livoniae septentrionalis Estonica est, australis autem est regio Lettonica
Vidzeme
; quam et nos Livoniam appellamus.
Coiwa
et
Saletsa
flumina Livoniae sunt.
Sygewaldense castellum
et
Woldemaria
urbs ad Coiwan sitae sunt,
Saletsa
urbs in ostio Saletsae.
Nexus interni