한국   대만   중국   일본 
Kingstown (insula Sancti Vincentii) - Vicipaedia Jump to content

Kingstown (insula Sancti Vincentii)

Coordinata: 13°9′28″N 61°13′30″W  /  13.15778°N 61.225°W  / 13.15778; -61.225
E Vicipaedia
(Redirectum de Kingstown )
Wikidata Kingstown (insula Sancti Vincentii)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas : Sanctus Vincentius et Granatinae
Locus : 13°10′0″N 61°14′0″W
Numerus incolarum : 13 857

Gestio

Procuratio superior : Saint George Parish

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae : Urbs Sancti Thomae

Kingstown (ad pedem litterarum "urbs regis") [1] est metropolis portusque principalis ihttps://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Kingstown_(insula_Sancti_Vincentii)&veaction=editsourcensulae Sancti Vincentii atque caput civitatis liberae Sancti Vincentii et Granatinarum . Hominum 16 500 per aestimationem ibi anno 2010 habitabant.

Populus oppidi Regalitani anno 1902 pictus (Russell 1902)

Urbs Regalitana anno fere 1722 a colonis Francicis condita est. Insula sub imperio Francico usque in annum 1763 et brevi temporis spatio ab 1779 ad 1783 , sed ab 1763 ad 1779 et ab 1783 usque in 1979 sub Britannis recta est. Oppidum capitale olim fuit Georgetown , [2] ad oram maritimam orientalem iacens, eruptione volcanica anni 1902 vastatum. [3]

Notae [ recensere | fontem recensere ]

  1. Unde vb. adiect. "Regalitanus", cf. " Dioecesis Regalitana " e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) ( Anglice )
  2. Fodor's Caribbean 2015 ( Textus selectus apud Google Books ), sed oportet corroborare
  3. Russell (1902) pp. 281-285

Bibliographia [ recensere | fontem recensere ]

Media urbs Regalitana

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Kingstown spectant.
Situs geographici et historici: Locus : 13°10′0″N 61°14′0″W  ? GeoNames  ? Facebook Places  ? Store norske Lexikon  ? Большая российская энциклопедия