Benedictus XVI
(natus
Iosephus Aloisius Ratzinger
Mercatello ad Aenum
in foro
Germaniae
die
16 Aprilis
1927
; apud
Civitatem Vaticanam
die
31 Decembris
2022
mortuus
[1]
), fuit
papa
et
episcopus
Romanus
,
pontifex maximus
Ecclesiae Catholicae Romanae
a die
19 Aprilis
2005
usque ad diem
28 Februarii
2013
. Papa creatus est suffragiis cardinalium die secundo
conclavis 2005
.
Eius apostolica sententia "Cooperatores veritatis" a versu VIII
Epistulae III Ioannis
deprompta est: "Nos ergo debemus sublevare huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis."
Die
11 Februarii
2013
papa Benedictus XVI ex inopinato nuntiavit
[2]
[3]
se a munere discessurum esse die
28 Februarii
2013
.
Ante eum solum septem papae (
Pontianus
,
Clemens I
,
Silverius
,
Benedictus IX
,
Gregorius VI
,
Gregorius XII
atque
Caelestinus V
) ante mortem sedem sanctam reliquerunt.
Natus Altotting in districtu
Bavarico
die
Sabbati Sancti
, Iosephus Ratzinger eodem die in
Vigilia Paschali
baptizatus est
more
fidei Catholicae Romanae
. Bene meruit in ludis patriae,
sermonem Latinum
discens inter ceteras disciplinas. Ipse, secundum legis praeceptum, anno
1941
ad
Iuventutem Hitleranam
accessit, sicut et ceteri aequales. Secundum
leges
populi sui, in militibus Germanicis inscriptus vergente belli fine stationem suam reliquit domumque revertit. Studiis theologicis incubuit et die
29 Iunii
1951
una cum
Georgio Ratzinger
fratre,
sacerdos
a
Michaele Cardinale de Faulhaber
ordinatus est. Ab
1958
Ratzinger fuit
theologiae
dogmaticae et
historiae
dogmatis
professor
Frisingae
,
Bonnae
,
Monasterii
,
Tubingae
(
1966
-
1969
) et
Ratisbonae
. Tubingae theologi
Ioannis Kung
qui ipsum papam acri subtilique ingenio et iudicio percensebat, socius et collega fuit.
Ex anno
1962
, Iosephus Ratzinger
Concilio Vaticano Secundo
interfuit; erat consiliarius
Iosephi Cardinalis Frings
, qui eum theologiae peritum magni aestimavit.
Archiepiscopus
Archidioecesis Monacensis et Frisingensis
institutus et
cardinalis
anno
1977
a
Paulo VI
creatus est. Anno
1981
, a
Ioanne Paulo II
praefectus
Congregationis pro doctrina Fidei
in Vaticano factus est.
Anno
2005
, a
S.R.E. cardinalibus
in summum pontificem electo,
nomen
"Benedicti XVI" sibi imposuit, recordans
papam
Benedictum XV
, qui tempore
Belli Orbis Terrarum I
strenue pro pace se impendit, et
Sanctum Benedictum
, qui culturam Europaeam saeculis V et VI maxime fovit.
Benedictus XVI fuit primus papa post annum
1008
(
Stephanus IX
) qui in Germania hodierna natus sit, et primus papa Germanicus post
1523
. Die
14 Septembris
huius anni
Hadrianus VI
Romae
mortuus est. Illo tempore
Batavia
, ubi Hadrianus VI natus est, ad nationem Germanicam pertinebat. Benedictus XVI fuit decimus Romanus pontifex non
Italicus
. Subsecutus est
Ioannem Paulum II
, qui primus pontifex post annum 1523 fuerat, qui non in Italia natus est.
Benedictus XVI insigne paparum substantialiter mutavit. Eius insigne non iam a
tiara
coronabatur, sed a
mitra
. Elogium eius fuit "Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam."
Mense Augusto anno
2005
Coloniae Agrippinae
,
Dies Mundiales Iuventutis
a papa Benedicto XVI, magno concursu cardinalium et
episcoporum
facto, coram circa una millione fidelium sollemniter celebrati sunt.
Die
24 Martii
2006
, Benedictus XVI quindecim
cardinales
creavit, inter quos duodecim nondum octoginta annos nati erant, ut papam eligere possent. Mense Maio
2006
, iter in
Poloniam
fecit, et mense Iulio
Valentiam
in urbem
Hispanicam
. Aestate 2006,
Tarcisius Cardinalis Bertone
successor Cardinalis
Angeli Sodano
in munus Secretarii Status a papa Benedicto XVI factus est.
Mense Septembri 2006, Benedictus XVI in patriam suam,
Bavariam
iter
fecit. Apud universitatem
Ratisbonae
, sermonem de fide et ratione in religione Christiana ac
Islamica
habuit, qui non recte intellectus est et in orbe terrarum controversias et etiam tumultus concitavit. Die
28 Novembris
, ipse iter in
Turciam
, primam civitatem cultu Islamico motam a se visitatam, coepit. Urbes
Ancyram
et
Ephesum
et
Constantinopolim
visitavit, ubi
patriarchae
oecumenico Bartholomeo I occurrit. Mense
Decembri
, papae opinio contra
euthanasiam
controversias in
Italia
concitavit.
Anno
2007
mense Maio in
Brasiliam
et mense Septembri in
Austriam
Benedictus XVI itinera fecit.
Die
7 Iulii
2007
Benedictus XVI litteras apostolicas
Motu Proprio
datas
Summorum Pontificum
promulgavit, quae decernunt ritum
Tridentinum
sanctae missae
a sancto papa
Pio V
constitutum et a
Ioanne XXIII
anno
1962
postremum recognitum in omnibus dioecesibus orbis terrarum rursus permitti. Paulo post Congregatio pro Doctrina Fidei argumentum epistulae encyclicae papae Ioannis Pauli II
Ut unum sint
abunde confirmavit. In eo dicitur Ecclesiam Catholicam solam et veram ecclesiam esse (cf.
Textus
Latine
).
Die
24 Novembris
2007
Benedictus XVI viginti tres novos
cardinales
, inter quos duodeviginti electores, creavit.
Inter
vigiliam
Paschae
Benedictus XVI
Magdi Allam
scriptorem
diarii
Italicum
oriundum ex
Aegypto
, qui semper pugnax contra
religionem Islamicam
est et de suspicatis periculis eius scribit, baptizavit. Baptismo Magdi Allam testis adstitit
Mauritius Lupi
, publicus factionis dextrae
Forza Italia
vir.
Die
24 Ianuarii
2009
papa Benedictus XVI sacrorum interdictum contra episcopos
Fraternitatis Sacerdotalis Sancti Pii X
, anno
1970
ab
archiepiscopo
Francico
Marcello Lefebvre
conditae, abolevit. Hoc decretum per orbem terrarum controversias iterum concitavit, quia unus fraternitatis episcopus,
Ricardus Williamson
, dictus est inter colloquium percontativum cum
televisione
Suecica
habitum
holocaustum
umquam factum esse negavisse
[4]
[5]
. Post has res gestas Benedictus in multis difficultatibus cum fidelibus sed etiam cum episcopis quibusdam versatus est, de qua re epistula mense Martio 2009 edita questus est.
Eodem tempore multi (et etiam episcopus quidam
[6]
) intellegere non potuerunt cur Benedictus XVI et
Conferentia Episcoporum Italiae
dixissent contra patris eius voluntatem
Eluanam Englaro
,
mulierem
quae septendecim annos sine sensu propter
autocineti
sinistrum casum manserat, artificiose nutriendam esse.
Quod denuo ad Italiam attinet, multi diurnarii putabant rem incomprehensam papam nihil dixisse de
Silvii Berlusconi
modo vivendi, quem ipsi scribebant dissolutum esse. Benedictus invicem Berlusconi in
aeroportu
et postea scribae a secretis eius
Ioanni Letta
obviam se dedit.
Post haec, diari episcoporum
Avvenire
praefectus, diurnarius catholicus
Dinus Boffo
, qui etiam
Silvium Berlusconi
propter vitam eius percensuerat, ut
Ecclesiam
defenderet, se a munere removere debuit quia diaria quae ad Berlusconi pertinent scripserunt Boffo
homophylophilum
fuisse.
Die
17 Ianuarii
2010
, secundus papa post Ioannem Paulum II,
synagogam
Romanam invisit. Homilia Contionatoris Domus Pontificalis
Raineri Cantalamessa
tamen die
2 Aprilis
2010
inter missam
Diei Passionis Domini
coram
papa
ipso per orbem terrarum novas controversias concitavit, quia
diariorum
et
proculvisionum
libellos accusatorios contra
Ecclesiam Catholicam
propter presbyterorum turpitudines contra pueros cum
holocausto
comparavit. Potius tamen dicatur quod Cantalamessa locum epistulae proferebat sui amici
Iudaei
, qui hanc comparationem fecerat, et de turpitudinibus ipsis nihil dicere voluit.
Sunt praeterea qui subiciant Ratzinger ipsum, cum Monacensis
archiepiscopus
fuisset, presbyterum quendam texisse qui
actus sexuales
cum puero gesserat, quamquam ut papa a nonnullis habetur magis quam decessores sui contra haec crimina fecisse.
Die
24 Maii
2012
Papae Benedicti XVI servus,
Paulus Gabriele
, comprehensus est quia secreto papae epistulas abstulerat et diurnario vendiderat.
Die
11 Februarii
2013
, in consistorio, Papa Benedictus XVI libere abdicationem suam annuntiavit
[7]
. Qua de causa hora vicesima diei
28 Februarii
expleta, sicut ipse Benedictus XVI decreverat, Apostolica Sedes vacare coepit, ita ut omnia quae ad novum Conclave convocandum praescripta erant mox fierent. Eadem die Sanctae Romanae Ecclesiae
Camerarii
fuit privatis Romani Pontificis aedibus sigilla apponere. Decani autem Cardinalium Collegii fuit, ubi primum a Cardinale Camerario vel a Praefecto Domus Pontificiae de Pontificis documento abdicationis fuerit edoctus, omnibus Cardinalibus hanc nuntiare, eosque convocare ad
Conclave
ut novus Romanus Pontifex eligeretur.
Die
23 Martii
2013 primus, quem documenta quidem adtestentur,
historiae
congressus inter duos
papas
,
Franciscum
et decessorem eius papam emeritum Benedictum XVI, habitus est.
Die
22 Februarii
2014
Romae
consistorio
adfuit.
Die
27 Aprilis
2014
Franciscus
suorum decessorum
Ioannis XXIII
et
Ioannis Pauli II
canonizationem
celebravit, papa emerito Benedicto XVI praesente.
Die
19 Octobris
2014
Benedictus beatificationi papae
Pauli VI
adfuit.
Die
14 Februarii
2015
Romae
consistorio
adfuit.
Mense Decembri 2015 Romae adfuit, cum
iubilaeum extraordinarium anni 2016
coepit.
Die
28 Decembris
2022
Franciscus papa aditu generali suo admonuit, ut papa emeritus in precationes insereretur, cum ille graviter aegrotaret. Secundum Vaticanos nuntios, valetudo Benedicti XVI cursu diei fiebat manifesto deterior, atque functiones corporeae necessariae deminui. Die 31 Decembris 2022, hora 9:34 annos nonaginta quinque natus in monasterio Matre Ecclesiae Civitatis Vaticanae mortuus est.
Die
13 Martii
2007
Benedictus XVI adhortationem apostolicam postsynodalem
Sacramentum Caritatis
promulgavit, quae usum linguae Latinae promovet et
caelibatum
presbyterorum
confirmat.
Die
13 Aprilis
2007
prima pars et anno 2011 secunda pars
libri
, quem papa de
Iesu Christo
scripsit et scripturus est
[8]
[9]
, edita est.
Die
30 Novembris
2007
secundae litterae encyclicae Benedicti XVI de spe, quibus initium
Spe Salvi
, die
7 Iulii
2009
tertiae
Caritas in Veritate
,
promulgatae sunt, quae editae sunt die
7 Iulii
2009
, datae autem
29 Iunii
.
Die
2 Octobris
2012
nuntiatum est novas litteras encyclicas de
fide
mense Ianuario
2013
editum iri, sed haec epistula
Lumen Fidei
a successore Benedicti
papa
Francisco
et sub nomine eius, die
5 Maii
2013
edita est.
[10]
Compositiones musicae Papae Benedicto addictae
[
recensere
|
fontem recensere
]
- Das klare, reine, weiße Licht
. Pro vocibus et instrumentis, a
Ludgero Stuhlmeyer
ad diem natalem septuagesimum nonam addictum.
- Wer glaubt, ist nie allein
. Pro choro (SATB), a Christiano Dostal ad amplam visitationis Papae in
Bavaria
anno 2005 addictum.
- Missa Solemnis: Tu es Petrus
. Pro choro et instrumentis, a Wolfgango Seifen ad diem natalem octogesimum addictum.
[11]
- Missa pro Papa
de
?
Wolframo Menschick, anno 2010 addictum.
Die
26 Martii
2006
papa
Benedictus XVI duodecim cardinales electores (et alios tres non electores) creavit. Cardinales electores erant:
Die
24 Novembris
2007
papa
Benedictus XVI duodeviginti novos cardinales electores (et alios quinque non electores) creavit. Cardinales electores erant:
- Leonardus Sandri
, Praefectus
Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus
- Ioannes Patricius Foley
, magnus magister
Ornis Equestris Sancti Sepulcri Hierosolymitani
- Ioannes Lajolo
, praeses
Pontificii Consilii pro Civitate Vaticana
- Paulus Iosephus Cordes
, praeses
Pontificii Consilii Cor Unum
- Angelus Comastri
, Archipresbyter
Basilicae Vaticanae
ac praeses
Fabriciae Sancti Petri
- Stanislaus Rylko
, Praeses
Pontificii Consilii pro Laicis
- Raphael Farina
, bibliotecarius
Bibliothecae Apostolicae Vaticanae
et dux
Archivi Secreti Vaticani
- Augustinus Garcia-Gasco Vicente
, Archiepiscopus
Valentiae
(
Hispania
)
- Ioannes Baptista Brady
, Archiepiscopus
Armagh
(
Hibernia
)
- Ludovicus Martinez Sistach
, Archiepiscopus
Barcinonis
(Hispania)
- Andreas Vingt-Trois
, Archiepiscopus
Lutetiae
(
Francia
)
- Angelus Bagnasco
, Archiepiscopus
Genuae
(
Italia
)
- Theodorus Hadrianus Sarr
, Archiepiscopus
Dakar
(
Senegalia
)
- Osvaldus Gracias
, Archiepiscopus
Bombayae
(
India
)
- Franciscus Robles Ortega
, Archiepiscopus
Monterrey
(
Mexicum
)
- Daniel Nicolaus DiNardo
, Archiepiscopus
Galveston
-
Hustoniae
(
Civitates Foederatae Americae
)
- Odilo Petrus Scherer
, Archiepiscopus
Urbis Paulistanae
(
Brasilia
)
- Ioannes Njue
, Archiepiscopus
Nairobiae
Die
20 Novembris
2010
Benedictus XVI viginti novos cardinales electores (et alios quattuor non electores) creavit, qui erant:
Die
18 Februarii
2012 duodeviginti novos cardinales electores (et alios quattuor non electores) creavit, qui erant:
Benedictus XVI die
24 Novembris
2012 sex novos cardinales electores creavit, qui sunt:
- ↑
"Vorbereitungen fur Benedikts letzten Weg."
Apud: orf.at, 31.12.2022
- ↑
Haec sunt verba quibus Benedictus XVI se ministerio renuntiare declaravit: ≪Non solum propter tres canonizationes ad hoc Consistorium vos convocavi, sed etiam ut vobis decisionem magni momenti pro Ecclesiae vita communicem. Conscientia mea iterum atque iterum coram Deo explorata ad cognitionem certam perveni vires meas ingravescente aetate non iam aptas esse ad munus Petrinum aeque administrandum. Bene conscius sum hoc munus secundum suam essentiam spiritualem non solum agendo et loquendo exsequi debere, sed non minus patiendo et orando. Attamen in mundo nostri temporis rapidis mutationibus subiecto et quaestionibus magni ponderis pro vita fidei perturbato ad navem Sancti Petri gubernandam et ad annuntiandum Evangelium etiam vigor quidam corporis et animae necessarius est, qui ultimis mensibus in me modo tali minuitur, ut incapacitatem meam ad ministerium mihi commissum bene administrandum agnoscere debeam. Quapropter bene conscius ponderis huius actus plena libertate declaro me ministerio Episcopi Romae, Successoris Sancti Petri, mihi per manus Cardinalium die 19 aprilis MMV commissum renuntiare ita ut a die 28 februarii MMXIII, hora 20, sedes Romae, sedes Sancti Petri vacet et Conclave ad eligendum novum Summum Pontificem ab his quibus competit convocandum esse. Fratres carissimi, ex toto corde gratias ago vobis pro omni amore et labore, quo mecum pondus ministerii mei portastis et veniam peto pro omnibus defectibus meis. Nunc autem Sanctam Dei Ecclesiam curae Summi eius Pastoris, Domini nostri Iesu Christi confidimus sanctamque eius Matrem Mariam imploramus, ut patribus Cardinalibus in eligendo novo Summo Pontifice materna sua bonitate assistat. Quod ad me attinet etiam in futuro vita orationi dedicata Sanctae Ecclesiae Dei toto ex corde servire velim≫,
Textus officialis declarationis
.
- ↑
forma .mp3
.
- ↑
Papst begnadigt notorischen Holocaust-Leugner
,
Tages-Anzeiger
die 22 Ianuarii 2009
- ↑
?Pius-Bischof‘ Richard Williamson leugnet die Existenz von Gaskammern
, kath.net, die 22 Ianuarii 2009
- ↑
Colloquium percontativum cum Iosepho Casale
[
nexus deficit
]
in diario
La Stampa
.
- ↑
[1]
Nuntius abdicationis
- ↑
Germanice
,
Jesus von Nazareth: Von der Taufe im Jordan bis zur Verklarung,
Herder,
16 Aprilis
2007
,
ISBN 978-3-451-29861-5
.
- ↑
Italiane
, "Gesu di Nazaret," Milano, Rizzoli, 2007,
ISBN 978-88-17-01659-9
.
- ↑
[ (
www.it.radiovaticana.va
]
- ↑
Eine Messe fur Papst Benedikt
.
Nexus interni