Ioannes XXIII (antipapa)
Nativitas
:
1370
;
Neapolis
Obitus
:
22 Decembris 1419
;
Florentia
Insignia heraldica
Ioannes XXIII
(natus Balthasar Cossa
Prochytae
aut
Isclae
circiter anno
1370
? obiit
Florentiae
die
22 Decembris
1419
),
Papa
a
Concilio Pisano
anno
1410
post
mortem
Antipapae
Alexandri V
creatus est. Cossa sibi
nomen
imposuit Ioannem XXIII.
Anno
1415
Concilium Constantiense
, quod ab
imperatore
Sigismundo a Luxemburgio
constitutum est, Ioannem XXIII
Papam
legitimum sed depositum declaravit.
Imago Balthasaris Cossae - inter illas
Alexandri V
(Petri Philargis) et
Martini V
- est in
Basilica Sancti Pauli extra moenia
.
Die
29 Maii
1415
Ioannes papato se abdicavit.
Cossa
Bononiae
iuri
studuit et anno
1402
a papa
Bonifacio IX
cardinalis
creatus est.
Anno 1415, feria IV ante
dominicam palmarum
, quae erat dies 20 mensis Martii, Iohannes papa XXIII, sibi pericula a
concilio
imminere et precipue de papatu depositionem praesentiens, de
Constantia
tempore nocturno habitu mutato fugit et ad urbem quandam
Friderici
, ducis Austriae, cum ipsius auxilio ducis confugit. Post certum vero temporis intervalum, dum Romanorum et Hungariae rex
Sigismundus
bona prefati ducis occasione papae Johannis educcionis devastavit. Papa Iohannes deinde concilio per ipsum ducem Fridericum, qui devastacionem bonorum suorum amputare voluit, est presentatus et per concilium Ludvico, duci Bavariae, comiti Palatino, in captivitatem assignatus et tandem per ipsum concilium velut
haereticus
condemnatus et de papatu una cum
Gregorio XII
et
Benedicto XIII
est depositus.
[1]