Ioannes Turgenev
Nativitas
:
28 Octobris 1818
;
Orela
Obitus
:
22 Augusti 1883
;
Burgivallis
Patria
:
Imperium Russicum
Familia
Genitores
:
Sergey Turgenev
;
Varvara Petrovna Turgeneva
Coniunx
:
no value
Familia
:
House of Turgenev
Memoria
Sepultura
:
Literatorskie mostki
Vide etiam paginam discretivam:
Turgenev
.
Ioannes Sergii filius Turgenev
(
Russice
Иван Сергеевич Тургенев,
tr.
Ivan Sergeevi? Turgenev
; natus
9 Novembris
1818
, mortuus
3 Septembris
1883
) fuit
scriptor
Russicus
more
Realismo litterario
.
Ioannes Turgenev 28 Octobris
[1]
anno
1818
Orelae
in familia nobili natus est. Sergius Turgenev pater eius praefectus militum et particeps
Belli Patrii anni 1812
fuit. Tempore infantiae pueritiaeque Ioannes Turgenev in vico
Spasskoe-Lutovinovo
gubernii Orelensis
, praedio matris suae, habitabat.
Anno
1833
Turgenev apud
Universitatem Moscuensem
studia coepit, sed ab anno
1834
in
ordine
philosophico
Universitatis Petropolitanae
studebat (ubi studium anno
1837
complevit, gradu candidati affectus). Annis
quadragesimis
versus componebat; e.g. anno
1834
poema dramaticum nomine
Steno
(≪Стено≫) creavit, anno
1913
publicatum. Anno
1838
versus eius
Vesper
(≪Вечер≫) et
Ad Venerem Mediceanam
(≪К Венере Медицейской≫) in
Contemporaneo
(≪Современник≫) diurnario litterarum editi sunt.
Annis ab
1838
ad
1840
, Turgenev studium suum peregre continuavit. Anno
1842
in Universitate Petropolitana probationem pro gradu magistri philosophiae sustinuit. Annis ab
1842
ad
1844
ut functionarius ministerii rerum internarum munus sustentavit.
Anno
1843
, Turgenev Paulinam Viardot-Garcia (
Pauline Viardot-Garcia
,
1821
?
1910
) cantricem
Francogallicam
cognovit. Amicitia cum illa illiusque familia per totam vitam scriptoris duravit. Caritatis ad Paulinam causa Turgenev saepe peregre proficiscebatur.
Annis ab
1847
ad
1852
Turgenev seriem
narrationum
nomine
Scripta venatoris
(≪Записки охотника≫) creavit, in quibus virtutes agricolarum Russicorum monstravit, qui tunc servitudinem et iniurias multas patiebantur.
Fabulae
Ioannis Turgenev notissimae sunt
in quibus non solum
pulchritudinem
nobilitatis
Russicae descripsit, sed etiam vitia eius, necnon
nihilistas
et
rerum novarum
cupidos monstravit. Fabulae postremae Ioannis Turgenev, quas peregre composuit, sunt
- Fumus
(≪Дым≫, anno
1867
) et
- Novitia
(≪Новь≫, anno
1877
).
Anno
1882
collectionem
lyricam
et philosophicam Latine
Senilia
nominatam (cum subtitulo
Versus oratione soluta scripti
, ≪Стихотворения в прозе≫), edidit.
Turgenev mortuus est die 22 Augusti
[2]
anno
1883
Burgivalli
, prope
Lutetiam
, et successit tumulo terrae
Petropoli
.