Ioannes Knox
(natus inter annos fere 1513 et 1515 in Via Gifford apud
Haddington
/
praefecturae Hadintoniensis
; mortuus die
24 Novembris
1572
Edimburgi
), alumnus
Universitatis Sancti Andreae apud Scotos
,
[1]
fuit
theologus
, eruditus, et
reformator
impatiens
[2]
Ecclesiae Scotiae
.
Die
2 Septembris
1565
Ioannes Knox in palatio
Holyrood
(
Edimburgum
) reginam
Mariam I
Scotorum convenit et ei religionem reformatam explicavit.
Postquam
Georgius Wishart
amicus, praeceptor, reformator anno 1546 carnificatus est, Knox praedicator indefessus in Castello Sancti Andreae
Fifae
inter protestantes obdurantes atque permanentes erat. A
Francis
anno 1547 captus biennium
Rothomagi
in carcere fuit. Anno 1549 liberatus Berwick in
Northumbria
et (ex anno 1551)
Novi Castelli
evangelium annuntiavit. Regina
Maria I
regnante mense Ianuario 1554
Genavam
petivit ubi intime doctrinam
Calvini
amplexus est. Cum
Francofurtum
et anno 1555 breviter vel Scotiam visisset, inde ab anno 1556 praedicatoris munere in communitate Anglorum functus est. Una cum sodalibus conversio
Sacrarum Scripturarum
in
linguam Anglicam
confecit, quae titulo ≫Bibliae Genavensis≪ nota facta est. Simul autem edidit ≫A Letter Addressed to the Commonalty of Scotland≪ et opus antimarianum atque polemicum ≫The First Blast of the Trumpet Against the Monstruous Regiment of Women≪ (1558) quo inimicitias et reginae Scotiae et filiae eius
Mariae
sibi paravit.
In Scotiam mense Maio 1559 reversus a regina homo nefarius atque vitandus declaratus est: plebs autem ovationibus eum recepit et fanatici altaria, simulacra,
reliquias sacras
delebant atque diruebant. Belli religiosi res anno 1560 peractae sunt ita, ut Ecclesia Scotica ritum
presbyteriano
-reformatum sibi daret.
Mariam, cum regina mortua in patriam revenisset et anno 1561 ritum catholicum restituisset, Knox directo atque efficaciter adortus est: criminis laesae maiestatis accusatus anno 1563 purgatus est. Ipse autem maxime machinababur, ut Maria abdicaret. Revera, aestate anno 1567 regina dimissionem perpessa est. Knox, cum anno 1571 a sectatoribus Marianis
Edinburgo
expulsus esset, eodem mox redire potuit; in pace ibidem mortuus est.
In opusculis suis excellit historicum hoc: ≫History of the reformation of religion within the realm of Scotland≪ (Londinii 1586).
- ↑
Theodorus Beza
Ioannem Knox discipulum
Ioannis Maioris
apud Universitatem Sancti Andreae apud Scotos fuisse asseverat.
- ↑
Stephanus Zweig
ita eum descripsit:
Meister der religiosen Demagogie
(demagogiae religiosae peritissimus);
vielleicht der vollendetste Typ des religiosen Fanatikers, den die Geschichte kennt
(fortasse in tota historia fanaticus religiosus maxime perfectus);
seinen eigenen Lehrer Calvin an Unerbittlichkeit und Unduldsamkeit noch ubersteigend
(magistrum suum Calvinum severitate atque impatientia praecedens)