Iohannes
(Hans)
Filbinger
(natus
15 Septembris
1913
Manhemii
, mortuus
1 Aprilis
2007
Friburgi Brisgoviae
) vir publicus
Germaniae
et sodalis
Christianae Democraticae Unionis Germaniae
erat.
Filbinger post scholam finitam Filbinger anno
1933
Friburgi iurisprudentiae et oeconomiae studium coepit, anno
1937
primam probationem adeptus est, anno
1939
doctor iurisprudentiae promotus anno
1940
secundam. Eodem anno sua sponte nauta classi militari
Germaniae
se adiunxit et ab anno
1943
iudex militaris classis atque delator in
Norvegia
occupata fuit. An iudicia sua in milites profugas nimium gravia fuissent, postea, cum de ea re homines certiores facti essent, valde disputatum est. Etiam enim in captivitate Britannica post
secundum bellum mundanum
usque ad annum
1946
Filbinger iudicia de militibus Theodiscis fecit. Libertatem adeptus Filbinger Friburgi iuris consultus laboravit.
Filbinger ab anno
1951
sodalis CDU erat atque
1953
consiliarius urbis Friburgi electus est. Anno
1958
praeses ministrorum
Gebhardus Muller
eum consiliarius terrae foederalis rerum
Badeniae Australis
fecit. Quae regio paucis annis ante quamquam repugnans cum aliis partibus in
Badeniam-Virtembergiam
coniuncta erat. Anno
1960
et legatus terrae Badeniae-Virtembergiae et eodem tempore administer rerum internarum creatus est.
1 Decembris
1966
, cum
Curtius Georgius Kiesinger
(CDU), adhuc praeses ministrorum, cancellarius foederalis factus est, Filbinger ei praeses ministroum successit: Primo cum factione
FDP
, ab anno
1967
cum
SPD
regnavit. Electione anni
1972
maioritatem absolutam vicit atque anno
1976
etiam maiorem partem suffragiorum accepit.
Sed anno
1978
a
Rolf Hochhuth
, fabularum scriptore illustri, promulgatum est, quid Filbinger temporibus nazistarum fecerit, et
7 Augusti
1978
a magistratu recedere coactus est. Successor eius
Lotharius Spath
(CDU) creatus est. Anno
1980
etiam a senatu terrae se recepit.