Ioannes Claudius Duvalier

E Vicipaedia
Ioannes Claudius Duvalier, in Portum Principis nuper reditus, die 19 Ianuarii 2011 extra cubiculum suum stat

Ioannes Claudius , vulgo Jean-Claude Duvalier (ad Portum Principis natus die 3 Iulii 1951 ; ibidem die 4 Octobris 2014 mortuus), filius tyranni Francisci Duvalier uxorisque eius Simonae , fuit et ipse tyrannus vel praeses Haitiae , patri successor, a die 22 Aprilis 1971 ad 7 Februarii 1986 . Francisco " Papa Doc " agnominato, scilicet "pater medicus" (medicus enim olim meruit), Ioannes Claudius " Bebe Doc " nuncupatus est.

Bibliographia [ recensere | fontem recensere ]