Ioachimus Gauck
Nativitas
:
24 Ianuarii 1940
;
Rostochium
Patria
:
Germania
Familia
Genitores
:
Wilhelm Joachim Gauck
;
Olga Gauck
Coniunx
:
Gerhild Gauck
Ioachimus
(Theod.
Joachim
)
Gauck
(natus
24 Ianuarii
1940
Rostochii
) pastor
Lutheranus
atque vir publicus
Germaniae
est et a die
18 Martii
2012
usque ad diem
17 Martii
2017
praeses Germaniae
fuit.
Pater eius nauta et inspector navalium fuit, qui
Bello Orbis Terrarum II
miles conscriptus erat et anno
1946
captivitate liberatus in patriam rediit. Anno
1951
ab auctoritatibus communisticis
Rei publicae Democraticae Germanicae
et
Sovieticis
false speculationis accusatus et damnatus est ad 25 annos castrorum operariorum in
Sibiria
. Idcirco, quamquam patri anno
1955
in patriam redire licuit, filius tamen nunc semper inimicus communistarum mansit. Ita pauca tantum munera eligere poterat. Cum diurnarius fieri vellet, annis
1958
-
1965
Rostochii theologiae studebat, quod in hoc facultate consilia liberiora fuerunt. Deinde pastor Ecclesiae Lutheranae Megalopolis primo
Lussow
, deinde Rostochii factus est. Ab anno
1983
vigiles tecti Communistarum (Theod.
Stasi
) eum propter dicta et sententias contra
SED
et homines RDG regnantes observabant.
Anno
1989
, cum homines in RDG rebus novis studerent, sodalis foederis
Neues Forum
factus est et
18 Martii
1990
legatus
Camerae Popularis RDG
libere electus est.
3 Octobris
1990, postquam Germania iterum consociata est, cum aliis legatis Camerae etiam legatus
Dietae Foederalis Germaniae
nominatus est. Sed iam postero die hoc officium reliquit, ut magistratus susciperet, qui libella famosa pristini "Administerii Securitatis Rei Publicae" administraret. Hoc officio ad annum
2000
fungebatur et homines de facinoribus vigilum tectorum RDG certiores faciebat. Haec et posthac multis libris et orationibus publicis fecit; anno
2009
autobiographiam publicavit
[1]
. Cum
31 Maii
2010
Horstius Kohler
praeses Germaniae a magistratu se recessisset, Gauck a factionibus
SPD
atque
Foedere 90/Virides
candidatus successoris contra
Christianum Wulff
(
CDU
) nominatus est, sed electione
Concilii Foederalis
die
30 Iunii
2010 perdidit. Cum autem Wulff corruptionis accusatus a magistratu praesidis se recedere coactus esset, die
19 Februarii
2012
nuntiatum est, Gauck candidatum futurum esse praesidis Germaniae factionum CDU,
CSU
,
FDP
, SPD necnon Viridum
[2]
. Die
18 Martii
maxima parte legatorum
concilii foederalis
praeses Germaniae electus est
[3]
et statim magistratum iniit. Anno
2016
nuntiavit se secundum magistratum non initurum. Die
18 Martii
2017
magistratum
Francisco Gualterio Steinmeier
tradidit.
[4]