Independentium Civitatum Foederatio
Vexillum
|
Signum
|
membra
membra associata
|
Independentium Civitatum Foederatio
[1]
vel
Consortio Civitatum Liberarum
[2]
(
Russice
Содружество Независимых Государств,
tr.
Sodru?estvo Nezavisimych Gosudarstv
) est
organizatio
regionalis, cuius membra?
Atropatene
,
Armenia
,
Chirgisia
,
Kazachstania
,
Moldavia
,
Russia
,
Ruthenia Alba
,
Tadzikistania
,
Turcomannia
,
Ucraina
,
Uzbecia
?sunt
civitates suorum iurum
quae olim res publicae
Unionis Sovieticae
erant.
Haec consortio simile est laxissimae civitatum societatis et dissimilis foederis, confoederationis, vel organizationis supranationalis sicut vetus
Communitas Europaea
. Comparetur proprie cum
Consortione Populorum
.
Die
8 Decembris
1991
Russia, Ruthenia Alba et Ucraina in Pacto de creatione Independentium Civitatum Foederatinis (
Minsci
subscripto) publice agnoverunt finem exsistentiae
Unionis Sovieticae
et declaraverunt, ut expandant cooperationem suam in
politica
,
oeconomica
,
cultura
, etc. Die
21 Decembris
eodem anno Atropatene, Armenia, Kazachstania, Chirgisia, Moldavia, Tadzikistania, Turcomannia, et Uzbecia in
pactum
Almatae
accesserunt.
Georgia
ab anno
1993
ad annum
2009
erat membrum. Turcomannia anno
2005
se 'membrum associatum' declaravit.
Ucraina
anno
2014
intentionem de exitu suo e consortione ea declaravit.
Statutum Independentium Civitatum Foederationis acceptum est anno
1993
.
- Dictionarium novum illustratum encyclopaedicum
= Новый иллюстрированный энциклопедический словарь / Ред. кол.: В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда и др. ? М.: Большая Российская энциклопедия, 2001. ?
ISBN 5-85270-259-5
(
Russice
)
Nexus interni