Historia Aegypti
traditiones
et
res
ab incolis
Aegypti
gestas
tractat, quae
historia
diuturna divesque est, propter
Nilum
et eius
deltam
ripasque
fertiles
, cum facinoribus ab indigenis aliisque factis. Multum ex prisca Aegypti historia ignotum erat, donec
hieroglyphica Aegyptia
legi possent, post
Tabulam Rosettanam
inventam. Inter
septem miracula mundi
antiqui est
Magna Pyramis Gizensis
.
Bibliotheca Alexandrina
aliquot
saecula
erat sola
bibliotheca
sui generis.
Unum ex primis
mundi
rebus ab hominibus
exstructis
in Aegypto inventum est, ex tempore abhinc annorum 100 000 fere.
[1]
Civilizatio
Aegypti Antiqui
circa annum 3150
a.C.n.
coaluit, cum
Aegyptus superior et inferior
sub
Narmer
vel
Mene
, primo
pharaone
primae domus
politice
coniunctae sunt.
Rectio
plerumque indigena usque ad
Imperium Achaemenidarum
saeculo sexto a.C.n.
durabat.
Alexander Magnus
,
rex
Macedonicus
, anno
332 a.C.n.
Aegyptum vicit cum
regnum Achaemenidarum
superaret et
Regnum Ptolemaicum
constituit,
regnum
hellenisticum
, cuius primus rex erat
Ptolemaeus I Soter
, unus ex Alexandri
legatis
militaribus. Reges Ptolemaei rebelliones indigenarum depugnare debebant, et se in
bella
externa et
civilia
implicabant, quae regnum defectum
Romaeque
subiectum ad ultimum fecerunt.
Cleopatra
regina
mortua
simulatam Aegypti
libertatem
finivit, cum
Augustus
imperator
Aegyptum provinciam
in dicionem imperii Romani redigeret.
Imperium Romanum in Aegypto
,
Imperio Byzantino
non excepto, ab anno
30 a.C.n.
ad annum
641
p.C.n.
durabat, praeter annos ab
619
ad
629
, cum
imperium Sassanidarum
regioni
dominaretur, quam
rerum gestarum scriptores
Aegyptum Sassanianam
?
appellare solent.
[2]
Aegypto a
Musulmanis
devicta, partes prioris
civitatis
provinciae
caliphatuum
continuorum aliarumque domuum Musulmanorum factae sunt:
caliphatus Rashidun
?
(632?661),
caliphatus Umayyadarum
?
(661?750),
caliphatus Abbasidarum
(750?935),
caliphatus Fatimidarum
?
(909?1171),
sultanatus Ayyubidarum
(1171?1260), et
sultanatus Mamlucorum
(1250?1517). Deinde
Selimus I
,
sultanus
Ottomanicus
,
Cairum
anno
1517
cepit, omnem Aegyptum in dicionem Ottomanicam redigens.
Aegyptus omnino Ottomanica manebat
usque ad annum
1867
, praeter tempus occupationis
Francicae
, ab anno
1798
ad annum
1801
.
[3]
Ex anno
1867
, Aegyptus
civitas tributaria
simulatim
se gubernans
erat,
khedivatus Aegypti
appellata, quae autem in dicionem
Britannicam
anno
1882
post
Bellum Anglo-Aegyptianum
redacta est.
Primo bello mundo
confecto, post
res novas Aegyptias anni 1919
,
Regnum Aegypti
constitutum est. Quamquam Aegyptus nomine
civitas sui iuris
manebat,
Regnum Britanniarum
eius
negotiis
externis, defensioni, aliisque rebus iam moderabatur. Occupatio Britannica usque ad annum
1954
duravit, post
Conventum Anglo-Aegyptiaum anni 1954
factum.
Aegyptus
,
respublica
hodierna, anno
1953
rite condita est. Copiis Britannicis ex
Canali Suesiansi
anno
1956
omnino revocatis, civitas primum post 2500 annorum plenissime libera et nunc ab Aegyptiis ipsis regitur.
Gamal Abdel Nasser
, praeses ab
1956
ad
1970
, multas emendationes
sociales
culturalesque
introducit, et
Rempublicam Arabicam Coniunctam
cum
Syria
constituit. Eo iam praeside,
Bellum Sex Dierum
fit, et
Motus Non-Sociatus
exoritur.
Anwar Sadat
successor, praeses ab
1970
ad
1981
, progressum Aegyptium mutat, ex multis enim politicis
oeconomicisque
Nasserismi praeceptis decedens,
politicam
multarum
factionum
rationem restituens, ac rationem oeconomicam
Infitah
appellatam incipiens. Sadat Aegyptum in
Bellum Yom Kippur
anni
1973
ducit, ad
Paeninsulam Sinaiticam
recuperandam, quam
Israel
ex Bello Sex Dierum anni
1967
occupaverat. Quo facto,
Foedus Pacis Aegypto?Israelicum
fit.
Recentissima historia Aegyptia eventus post paene trigina annos cum
Hosni Mubarak
praeses
regeret
ostendit.
Res novae Aegyptiae anni 2011
Mubarak magistratu amovent, et
Mahometum Murs?
, primum praesidem in historia civitatis
democratice
electum, in medium proferunt, Inquies autem post res novas anni
2011
controversiaeque coniunctae illud
coup d'etat
anni
2013
excitant.
[4]
Nexus interni
- Botman, Selma.
1991
.
Egypt from Independence to Revolution, 1919-1952.
Syracusis Novi Eboraci: Syracuse University Press.
- Brewer, Douglas J.
2012
.
The Archaeology of Ancient Egypt: Beyond Pharaohs.
Cantabrigiae: Cambridge University Press.
ISBN 978-0-521-70734-3
.
Google Books.
- Brunner-Traut, Emma.
2000
.
Kleine Agyptenkunde: Von den Pharaonen bis heute.
Stutgardiae: Kohlhammer.
ISBN 3-17-015564-4
.
- Chretien, Maxime.
1958
.
Historia del Egipto Moderno.
Barcinonae: Editorial Vergara.
- Cook, Steven A.
2011
.
The Struggle for Egypt: From Nasser to Tahrir Square.
Novi Eboraci: Oxford University Press.
ISBN 978-0-19-979526-0
.
- Daly, M. W.
1998
.
The Cambridge History Of Egypt Volume 2 Modern Egypt, from 1517 to the end of the twentieth century.
PDF.
- Dawisha, Adeed.
2009
.
Arab Nationalism in the Twentieth Century: From Triumph to Despair.
Princetonae: Princeton University Press.
ISBN 0-691-10273-2
.
- Goldschmidt, Jr., Arthur. ed.
1994
.
Historical Dictionary of Egypt.
Lanhamiae Terrae Mariae: Scarecrow Press.
- Goldschmidt, Jr., Arthur, ed.
1999
.
Biographical Dictionary of Modern Egypt.
Boulder Colorati: Lynne Rienner.
ISBN 1-55587-229-8
.
- Hourani, Albert.
1992
.
Historia de los pueblos arabes.
Barcinonae: Ariel.
- Lopez Garcia, Bernabe.
1997
.
El mundo arabo-islamico contemporaneo: Una historia politica.
Matriti: Editorial sintesis.
- Malek, Jaromir.
2002
.
Agypten: Ein geschichtlicher und kultureller Streifzug durch sieben Jahrtausende.
Niederhausen: Orbis.
ISBN 3-572-01325-9
.
- Meleze-Modrzejewski, Joseph.
1995
.
The Jews of Egypt: From Rameses II to Emperor Hadrian.
Princeton University Press.
- Petry, Carl F., ed.
1999
.
The Cambridge History of Egypt, Vol. 1: Islamic Egypt, 640?1517.
Editio interretialis.
- Sanger, Patrick.
2011
. "The Administration of Sasanian Egypt: New Masters and Byzantine Continuity]."
Greek, Roman, and Byzantine Studies
51 (4): 653?665.
Editio interretialis.
- Shaw, Ian.
2003
.
The Oxford History of Ancient Egypt.
- Tignor, Robert L.
2010
.
Egypt: A Short History.
Princeton University Press.
- Tignor, Robert L.
2015
.
Modernization and British colonial rule in Egypt, 1882?1914.
Princeton University Press.
- Tucker, Judith E.
1985
.
Women in nineteenth-century Egypt.
Cantabrigiae: Cambridge University Press.