Hiems

E Vicipaedia
Silva hieme visa.

Hiems ( -mis, f. ) est unum e quattuor temporibus anni , spatium temporis inter autumnum et ver , i. e. illorum trium mensium inter solstitium et aequinoctium .

De hieme naturali [ recensere | fontem recensere ]

Hiems tempus frigidissimum anni est, quamobrem hieme saepe ningit . Dies solstitii hiemalis a brevitate bruma (< brevima 'brevissima') vocatur.

Nonnulla animalia , velut ursi et talpae , hieme dormire solent.

De hieme apud poetas [ recensere | fontem recensere ]

Interdum tempestates vehementiores apud poetas hiemes appellantur. Confer enim Claudianum , qui in praefatione libri de raptu Proserpinae primi de Iasone , Aesonis filio , duce Argonautarum , "iam vagus" scripsit "irrumpit pelagus caelumque secutus / Aegaeas hiemes Ioniumque domat."

Saepius autem hiems a poetis metaphorice ad senectutem vel ad finem vitae refertur. Horatius enim in libri primi carmine vicesimo quinto Lydiam meretricem querentem fecit "laeta quod pubes hedera virenti / gaudeat pulla magis atque myrto , / aridas frondes hiemis sodali / dedicet Euro ."

Astronomia [ recensere | fontem recensere ]

Collocatio solis et telluris initio temporum anni.

In astronomia incipit hiems die solstitii hiemis:

Sententia [ recensere | fontem recensere ]

Tempora Anni
Poma dat autumnus , formosa est messibus aestas ,
ver praebet flores, igne levatur hiems .
Fragmentum poematis Ovidii de Remedia Amoris, ex Voce Latina , 166, 2006.

Bibliographia [ recensere | fontem recensere ]

Vicimedia Communia plura habent quae ad hiemem spectant.