Hadriana
vulgo
Ariana
Grande-Butera
(natus die
26 Iunii
1993
Boca Raton
in
Comitatu Orae palmaris
Floridae
) cantatrix et histrio
Americana
est quae
Praemium grammophonicum
tulit. Nota facta est partes Catharinae Valentine agens in seriebus
Victorious
et
Sam & Cat
necnon collectione musica altera
My Everything
. Pro albo quarto in conclavibus inciso Praemium grammophonicum sibi primum nacta est pro
Best Pop Vocal Album
.
Filia familiae, cuius parentes in Status Unitos immigraverant, infantiam in Florida peregit. Familiae radices in
Sicilia
et in
Aprutio
sunt; ei germanus est Franciscus (* 1983), qui etiam actoris munere fungitur. Puella in Theatro palmae parvae pro iuvenibus e scaenis se producebat; nonnullis annis post in Theatro infantili
Fort Lauderdale
(FLCT) spectari potuit. Actitans scholam non iam frequentavit et a magistro privato instrui debuit. Inter Octobrem 2014 et Aprilem 2015 cum
recitatore rapiano
Malcolmo Miller
vixit, quocum iam anno 2013 pro disco
The Way
cooperationes inierat. Mense Maio 2018 autem consuetudo communis terminata est. Mense Iunio 2018 sibi scurronem Americanum
Petrum Davidson
sponsavit; amicitia haec rupta est mense Octobri 2018. Mense Maio 2020 publice
Dalton Gomez
bonorum immobiliorum mercator ei attributus est.
Anno 2008 ad scaenas Broadway
Manhatae
in
phantastico poemate musico
13
partes Carlottae egit, quod praemio nationali iuvenili "National Youth Theatre Association Award" honoratum est. Ibidem actricem Elisabetham Gillies cognovit et Mariae partes in prima versione phantastici poematis musici
Cuba Libre
obtinuit. Ut alii histrionis seriei
Victorious
in pellicula
iCarly
fuit. Etiam in pelliculis musicis brevissimis spectari potuit (e.g. in
Freak the Freak Out
,
Beggin’ on Your Knees
,
All I Want Is Everything
Victoriae Justice
). In versio synchroizata
Winx Club
principissae Diaspro vocem suam dedit. Anno 2012 cum Jennette McCurdy, Noah Munck et Ciara Bravo in pellicula
The great swindle
actitavit et cum Charlene Tilton et Neil Patrick Harris in versione scaenica
Albanivis
. In altera serie autem post querelas mense Iulio 2014 artem histricam ad tempus deseruit.
- The Listening Sessions (2013)
- The Honeymoon Tour (2015)
- Dangerous Woman Tour (2017)
- The Sweetener Sessions (2018)
- Sweetener World Tour (2019)