Gulielmus
(
Wilhelm
)
Kaisen
(natus
22 Maii
1884
Hamburgi
, mortuus
19 Decembris
1979
Bremae
) vir publicus
Germaniae
et sodalis
Socialis Democraticae Factionis Germaniae
(SPD) fuit.
Annis
1893
-
1900
Kaisen, filius opificum, Hamburgi scholam frequentabat, tum ipse opifex in fabrica saporis laborabat. Anno
1905
tirocinium operis tectorii coepit et anno
1907
finivit. Eodem anno miles conscriptus est et ad annum
1909
in exercitu Theodisco militavit. Tum iterum suo munere laboravit. Anno
1914
Primo bello mundano
coepto Kaisen iterum miles factus est et postea optio promotus est.
Kaisen ab anno
1905
sodalis SPD fuit atque anno
1918
praeses consilio militum creatus est, cum res novae Germaniae rem publicam ferrent atque imperium obolescerent. Post bellum finitum Kaysen a factione sua diurnarius Bremam missus est. anno
1920
etiam legatus concilii civium Bremensis creatus est, quamquam SPD ea electione suffragia amisit. Anno
1928
Kaysen senator salutis publicae creatus est et ad
1933
mansit, cum Nazistae et Bremae rerum potiti sunt. Kaysen nunc iterum diurnarius laboravit, donec Nazistae diurnos suos vetaverunt.
Post annum 1933 Kaisen a rebus publicis abstinuit atque cum familia in fundum parvum in vicinitate Bremae se recessit. Hic agricultura sumptum meruit. Nonnullis sodalibus pristinis SPD autem eo tempore litteras dabat aut ab eis accepit. Itaque vigiles tecti eum non persequebantur.
Anno 1945 Kaisen ab
Americanis
, qui tum Bremam occupaverant, invitatus est, ut iterum vitae activae accederet: Iterum senator salutis publicae factus est et
1 Augusti
1945 ipse magister civium superior Bremensis nominatus est. In hoc magistrato etiam post electiones liberas mansit et non antea quam
17 Iulii
1965
se recessit.
Kaisen non solos senatores SPD nominavit, sed etiam sodales factionum
FDP
et
CDU
. Semper cum aliis senatoribus deliberavit et una cum iis consilia cepit.
Primis annis nonnulli fuerunt, qui putabant, Bremam minorem terram foederalem esse atque censuerunt, ut pars fieret
Saxoniae Inferioris
. Contra hos semper acriter certabat et Bremam terram foederalem conservabat. Anno 1945 mense Decembri etiam
Bremae Portus
urbs ad Bremam adiuncta est. Id Kaisen etiam contigit, ut Brema pars zonae occupationis
Americanorum
fieret, cum reliquae partes Germaniae Septentrionalis a
Britannnis
tenerentur.
Kaisen cum Americanis de nazistis e magistratibus amovendis disputebat. Cum hi omnes, qui sodales
NSDAP
fuerant, removere vellent, magister civium homines expertos ad urbem administrandam non amittere cupivit: De consiliis et factis tempore dictaturae quisque ipse conscientiam suam probaret.
Domus et offficinae Bremae bello graviter dirutae Kaisen reficienda curavit. Primo Americani officinas demoliri iubebant, ne Germania iterum bellum incipere posset. Sed
bello Coreano
coepto ab hoc consilio recesserunt: Portus Bremae et navalia ad hoc bellum gerendum necesse fuerunt. Praeterea domus et postea insulas exstrui iubebat.
Kaisen annis 1946 - 1949 novam rem publicam Theodiscam petivit, quae autem propter discordiam victorum solis e zonis Americanorum, Britannorum Francorumque consistebat. Post suffragium primum
Dietae Foederalis
pro foedere cum
CDU
Conrado Adenauer
duce certabat, quem quidem factio non sequebatur.
Kaisen etiam post bellum Europam unitam acriter flagitabat atque
Consilio Europae
et
Unioni Europaeae
favebat.
1963
, quo anno concilium civium Bremensis iterum crearetur, Kaisen a magistratu recedere in animo habebat, sed eius successor praesumptus morbo impeditus est. Itaque post electionem iterum magister civium electus est. Sed factio sua eum nunc ad recedendum admoniut.
Gulielmus Dehnkamp
17 Iulii
eius successor creatus est. Kaisen eodem anno civitatibus honorariis Bremae et Portus Bremae donatus est.
Suffragium anni
1967
Dehnkamp perdidit, SPD non plus quam XLVI per centum suffragiorum accepit atque magister civium novus a magistratu recessit. Kaisen hoc discrimine factionis suae
Ioannem Koschnick
successorem proposuit. Ultimis vitae annis Kaisen iterum diurnarius commentarios composuit, praesertim diurnis factionis SPD.