Gulielmus Brandt

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Gulielmus Brandt
Res apud Vicidata repertae:
Gulielmus Brandt: imago
Gulielmus Brandt: imago
Gulielmus Brandt: subscriptio
Gulielmus Brandt: subscriptio
Nativitas : 18 Decembris 1913 ; Sankt Lorenz
Obitus : 8 Octobris 1992 ; Unkel
Patria : Imperium Germanicum , Norvegia , Res publica Foederalis Germaniae , no value
Nomen nativum : Herbert Ernst Karl Frahm

Familia

Genitores : ; Martha Frahm
Coniunx : Brigitte Seebacher , Rut Brandt , Anna Carlotta Thorkildsen
Proles : Peter Brandt , Lars Brandt , Matthias Brandt , Ninja Frahm

Memoria

Sepultura : Waldfriedhof Zehlendorf

Gulielmus Brandt (vulgo Willy; 1913?1992) fuit cancellarius foederalis rei publicae Germaniae ab 1969 usque ad 1974 . Socius erat Factionis Socialis Democraticae Germaniae . Biographus eius factus est Petrus Merseburger .

Vita [ recensere | fontem recensere ]

Actus quo Brandt iterum civitatem Germanicam accepit.

Natus est, nomine Herbert Ernst Karl Frahm , Lubecae die 18 Decembris 1913 . Ante secundum bellum mundanum Brandt iam ab 1930 ad 1931 socius SPD erat, ex anno 1931 socius Factionis Socialisticae Operariorum Germaniae (SAPD). Qua factione anno 1933 interdicta, Brandt in exilio vivebat et in operibus factioni perseverabat. Anno 1938 , Nazistae civitatem Germanicam Gulielmi Brandt dempserunt. Qui anno 1940 civitatem Norvegicam accepit. Anno 1945 , Germaniam rediit, annoque 1948 iterum civitatem Germanicam accepit. Anno 1949 nomen Willy Brandt ( pseudonymum quod ab anno 1934 usus erat) legitime accepit.

Brandt erat superior civium magister Berolini a 3 Octobris 1957 usque ad 1 Decembris 1966 . Brandt annis 1949 ad 1957 , anno 1961 brevi tempore et 1966 ad usque mortem legatus Dietae Foederalis Germaniae erat. Die 16 Februarii 1964 Aquis Godesbergensibus apud Bonnam praeses factionis suae electus est. Ab anno 1966 ad 1969 administer rerum exterarum coalitionis magnae sub cancellario Curtio Georgio Kiesinger ( CDU ) fuit.

Mense Septembri anni 1969 primo cancellarius electus est, a legatis SPD et FDP et praesertim pro pace cum finitimis orientalibus facienda nitebatur. Anno 1971 idcirco Praemium Nobelianum Pacis accepit. Sed mox legati nonnulli ad CDU factionem transierunt: mense Aprili 1972 CDU eorum auxilio Reinerum Barzel cancellarium novum creare voluerunt. Sed auxilio pecuniae legatis aliquot CDU a agentibus clandestinis RPDG datae id impediri potuit. Tamen Brandt tum maioritatem legatorum non rexit. Die 20 Septembris 1972, Brandt in Dieta Foederali suo consilio suffragium de fide legatorum erga cancellarium perdidit, ut, secundum articulum 68 constitutionis Germaniae , novam electionem haberentur, quibus se victorem futurum speravit. Die 19 Novembris 1972 Brandt et SPD electionem vicerunt; Sociales Democratici plurimos legatos in parlamentum miserunt. Sed anno 1974 Brandt Gunterii Guillaume causa, sit venia verborum ioco, a suae factionis sociis depulsus est. Gunterius erat enim Gulielmi Brandt operis socius, sed etiam (secretus certe) explorator Rei Publicae Democraticae Germanicae . Brandt etiam securitatem socialem pro vulnerabilibus et hominibus cum invaliditatibus fortificavit. Mansit tamen praeses SPD ad usque annum 1987 . Ab 1976 usque ad 1992 , Brandt praefuit foederationi factionum democraticarum socialium mundi . Ab 1979 ad 1988 legatus ad Parlamentum Europaeum erat. Mortuus est in vico Unkel ad Bonnam die 8 Octobris 1992 .

Verba praeclara [ recensere | fontem recensere ]

  • "Studemus audere plus democratiae." ("Wir wollen mehr Demokratie wagen.")
  • "Democratia non de fine, sed de more est causa." ("Demokratie ist keine Frage der Zweckmaßigkeit, sondern der Sittlichkeit.")

Bibliographia [ recensere | fontem recensere ]

Statua Gulielmi Brandt Holmiae posita.

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]

Praesides Internationalis Socialisticae
Cancellarii Vicarii Germaniae
Consilium ministrorum Brandt I (22 Octobris 1969 - 15 Decembris 1972)
Consilium ministrorum Brandt II (15 Decembris 1972 - 7 Maii 1974)
Insigne Germaniae
Insigne Germaniae

Carolus Arnold | Ioannes Ehard (I) | Henricus Gulielmus Kopf  | Reinholdus Maier  | Georgius Augustus Zinn (I) | Petrus Altmeier (I) | Kai-Uwe de Hassel  | Curtius Sieveking  | Gulielmus Brandt  | Gulielmus Kaisen  | Franciscus-Iosephus Roder (I) | Franciscus Meyers  | Ioannes Ehard (II) | Curtius Georgius Kiesinger  | Georgius Diederichs  | Georgius Augustus Zinn (II) | Petrus Altmeier (II) | Helimutus Lemke  | Nicolaus Schutz  | Herbertus Weichmann  | Franciscus-Iosephus Roder (II) | Ioannes Koschnick (I) | Henricus Kuhn  | Alphonsus Goppel  | Ioannes Filbinger  | Alfredus Kubel  | Albertus Osswald  | Bernhardus Vogel (I) | Gerhardus Stoltenberg  | Theodericus Stobbe  | Ioannes-Ulricus Klose  | Werner Zeyer  | Ioannes Koschnick (II) | Ioannes Rau (I) | Franciscus Iosephus Strauß  | Lotharius Spath  | Ernestus Albrecht  | Holger Borner  | Gualterius Wallmann  | Bernhardus Vogel (II) | Bjorn Engholm  | Gualtherius Momper  | Henning Voscherau  | Alfredus Gomolka  | Bernhardus Seite  | Anscharius Lafontaine  | Nicolaus Wedemeier  | Ioannes Rau (II) | Edmundus Stoiber  | Ervinus Teufel  | Gerardus Schroder  | Ioannes Eichel  | Rolandus Koch  | Curtius Biedenkopf  | Curtius Beck  | Nicolaus Wowereit  | Gualphangus Bohmer  | Theodericus Althaus  | Matthias Platzeck  | Petrus Haraldus Carstensen ] | Haraldus Ringstorff  | Ole de Beust  | Petrus Muller  | Ioannes Bohrnsen  | Hannelora Kraft  | Horatius Seehofer  | Winfridus Kretschmann  | Stephanus Weil  | Volkerus Bouffier  | Stanislaus Tillich  | Maria-Ludovica Dreyer (2016) | Michael Muller (2017) | Daniel Gunther (2018) | Dietmarius Woidke (2019)