Franciscus-Iosephus
(vulgo:
Franz-Josef
Roder
(natus
22 Iulii
1909
Martiatici
, mortuus
26 Iunii
1979
Saravipontis
) fuit vir publicus
Germaniae
et sodalis
Christianae Democraticae Unionis Germaniae
(CDU).
Roder post scholam finitam ab anno
1928
Friburgi Brisgoviae
,
Pontis Aeni
Monasteriique
linguis Romanis geographiaeque studebat. Anno
1932
Doctor philologiae promutus probationem anno
1933
accepit, deinde magister gymnasii laborabat. Annis
1937
-
1945
Hagae
(
Nederlandia
) in schola Theodisca docebat. Annis
1945
-
1948
interpres societatis ferroviariae
Spirae
fuit. Anno
1951
iterum in scholam revertit.
Roder anno
1955
sodalis CDU factus atque in senatum terrae
Saraviae
electum est. Postquam Saravia iterum pars
Germaniae
factus est, Roder legatus
Dieta Foederalis Germaniae
electus est et eodem anno administer Saraviae culturae. Ab anno
1959
ad
1973
factionem CDU Saraviae praeses duxit.
1 Maii
1959
ipse praeses ministrorum creatus est, postquam
Egon Reinert
(CDU) mortuus est. Hunc honorem gessit ad usque mortem. Successor eius ad interim
Werner Klumpp
(
FDP
) atque tum
Werner Zeyer
(CDU) creatus est.