Unam legis e paginis de
disserentibus
Ferrivia
[1]
est
orbita
plerumque in binis
regulis
chalybeis
consistens, quae paribus intervallis inter se distant et trabibus conexae sunt. Quae trabes e
ligno
aut
concreto
aut materia
plastica
formantur. Trabes regulas ferriviarias portantes parvis
lapidibus
compressis in terram infigi solent. Ferriviis
tramina
currunt, quibus et
vectores
mercesque
transportantur.
Tramen vectorium velocissimum in
Tellure
est
Shinkansen
Iaponiae
, maxima velocitate usitata 320
chiliometrorum
per horam.
Et longuitudine longissima
Ferrivia Transsibirica
, a
Moscua
ad
Eocrateam
9288
chilometri
est.
Aliud ferriviae genus est
via unius regulae
(
Anglice
monorail
)
[2]
), quod regulas singulas habet et saepe supra terram construitur.
- ↑
Vilborg, Ebbe
,
Nordstedts svensk-latinska ordbok
. Ed. 2a, 2009. Alia vox est "via ferrata".
- ↑
De
Graeco
μ?νο- 'unus' et
Anglico
rail
'regula ferrivialis, longurius'.
- ↑
Vox Latina
: Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis
Saravicae
comparati