Exploratio astrorum
est labor
hominum
ut
vehicula
in
caelum
praeter
orbem terrarum
mittantur, quo homines eunt ut plura intellegant, ut populos
civitatum
diversarum conectant, neve homines pereant orbe terrarum perempto.
Iam
antiquitus
Lucianus Samosatensis
scripsit
Veras Historias,
in quibus nonnulli homines tempestate ablati in
nave
iter
ad
lunam
faciunt.
Talis
fabula
tantum fabula esse poterat donec vicensimo saeculo
magna sicut tela
facta sunt, quae materias
liquidas
arsas propellunt.
Brevi tempore post finem
belli secundi orbis terrarum
duae patriae,
Americana
et
Sovietica
, ad astra contendere coeperunt. Anno
1957
, Sovietici primam
satellem
quae manibus hominum facta erat, '
Sputnik
' vocata, in
caelum
miserunt. Anno
1961
,
Georgius Gagarin
primus homo circum orbem terrarum volavit, duas fere horas agens. Eodem anno,
Alanus Shepherd
Americanus in
spatium
iactus est, qui tamen circum orbem non volavit; anno autem
1962
,
John Glenn
, alius Americanus, orbem circumvolavit. Anno
1969
,
Neil Armstrong
Buzzque Aldrin
Americani primi in pulvere
lunae
ambulaverunt.
Anno
2003
,
Jang Liwei
primus homo
Sinensis
in spatium praeter orbem terrarum iactus est.
Nexus interni