한국   대만   중국   일본 
Essentia - Vicipaedia Jump to content

Essentia

E Vicipaedia

Essentia est natura vel substantia cuiusdam entis . Quo nomine Sergius Plautus Stoicus exeunte saeculo primo a.C.n. notionem Aristoteliam q.e. ο?σ?α interpretatus est. De quo Quintilianus hoc testimonium dicit: "Ac primum Aristoteles elementa decem constituit, circa quae versari videatur omnis quaestio: ο?σ?αν, quam Plautus essentiam vocat." [1] Sed iam Cicero , qui pro ο?σ?α naturam reddere solebat, etiam essentia usus esse dicitur, itemque Papirius Fabianus . [2]

Initio quidem essentia in dubium vocata esse videtur propter duritiam nimiam, ut Quintilianus prae se fert dubitatores admonens: "Multa ex Graeco formata nova, ac plurima a Sergio Plauto, quorum dura quaedam admodum videntur, ut ens et essentia : quae cur tanto opere aspernemur nihil video, nisi quod iniqui iudices adversus nos sumus: ideoque paupertate sermonis laboramus." [3] Etiam Senecae visum est hoc vocabulum defendere: "Quid enim fiet, mi Lucili? Quomodo dicetur ο?σ?α res necessaria, natura continens fundamentum omnium? Rogo itaque permittas mihi hoc verbo [sc. essentia ] uti." [4] Saeculo fere post Apuleius essentiam receptam habet idemque significantem ac substantiam : "Ο?σ?α? quas essentias dicimus" [. . .] "et primae quidem substantiae vel essentiae primum deum esse et mentem formasque rerum et animam." [5]

Sed Laurentius Valla in Dialecticis disputationibus (1439) essentiae et substantiae usus distinctionem constituere voluit, "ne ambagibus sermo implicetur". [6] De essentia in Latinitatem medii aevi recepta disputavit de Ghellinck (1942). Apud Spinozam , "Per attributum intelligo id, quod intellectus de substantia percipit, tanquam eiusdem essentiam constituens. [7]

Nexus interni

Notae [ recensere | fontem recensere ]

  1. Inst. 3.6.23.
  2. Seneca , Ep. 58.6.
  3. Inst. 8.3.33; cf. 2.14.2.
  4. Sen. Ep. 58.6.
  5. Apul. De Platone 1.6.
  6. Valla, Dial. disp. 1.6.
  7. Ethica, ordine geometrico demonstrata , Pars I, Definitiones IV

Bibliographia [ recensere | fontem recensere ]

  • de Ghellinck, J. 1942 . L'entree d' essentia substantia et autres mots apparentes, dans le latin medieval. Bulletin du Cange: Archivum Latinitatis Medii Aevi 16: 77-112.