한국   대만   중국   일본 
Ericus Pommer - Vicipaedia Jump to content

Ericus Pommer

E Vicipaedia
Wikidata Ericus Pommer
Res apud Vicidata repertae:
Ericus Pommer: imago
Ericus Pommer: imago
Nativitas : 20 Iulii 1889 ; Hildesia
Obitus : 8 Maii 1966 ; Angelopolis
Patria : Germania , Civitates Foederatae Americae

Ericus (Theod. Erich ) Pommer (natus 20 Iulii 1889 Hildesiae , mortuus 8 Maii 1966 Angelopolis ) factor pellicularum Theodiscus erat.

Vita [ recensere | fontem recensere ]

Anno 1905 cum familia Berolinum venit atque tirocinium mercatoris fecit. Deinde pro primo societate pellicularum Francica "Gaumont" Vindobonae , deinde pro societate "Eclair" operam dedit. Anno 1913 iterum Berolinum venit. Anno 1914 miles factus Bello Orbis Terrarum I interfuit. Anno 1915 societatem propriam pellicularum condidit et diurnalia hebdomadalia fecit. Bello finito multas pelliculas clarissimas (vide infra) fecit. Anno 1933 , postquam Nazistae Germaniae rerum potiti sunt, primo Lutetiam deinde Americam emigravit et anno 1944 civis Americanus factus est. Annis 1946 - 1949 summus legatus pellicularum Americanorum in Germania fuit. Deinde et in Germania et in CFA pelliculas fecit.

Pelliculae selectae [ recensere | fontem recensere ]

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ericum Pommer spectant.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica , si potes!